C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXVII
Crescit profecto apud me certe tractatu[1] ipso admiratio antiquitatis, quantoque maior copia herbarum dicenda restat, tanto magis adorare priscorum in[2] inveniendo curam, in tradendo[3] benignitatem subit. nec[4] dubie superata hoc[5] modo posset videri[6] etiam rerum naturae ipsius munificentia , si[7] humani operis esset[8] inventio[9].
nunc vero deorum fuisse eam apparet aut certe divinam, etiam cum homo inveniret, eandemque[10] omnium parentem[11] et genuisse haec et ostendisse, nullo vitae miraculo maiore[12], si verum fateri volumus. Scythicam herbam a Maeotis paludibus et Euphorbeam [13] e monte Atlante ultraque Herculis columnas ex[14] ipso rerum naturae defectu, parte alia Britannicam ex oceani insulis extra terras[15] positis,
itemque Aethiopidem ab exusto sideribus axe[16], alias praeterea aliunde[17] ultro[18] citroque humanae saluti[19] in toto orbe portari[20], inmensa Romanae pacis maiestate non homines[21] modo diversis inter se terris gentibusque , verum etiam montes[22] et[23] excedentia in nubes[24] iuga partusque[25] eorum[26] et herbas quoque invicem ostentante! aeternum, quaeso[27], deorum sit munus istud! adeo Romanos velut alteram lucem dedisse rebus humanis videntur.