Imaginum[1] quidem pictura, qua[2] maxime similes[3] in aevum[4] propagabantur figurae, in totum[5] exolevit. aerei[6] ponuntur[7] clipei argentea facie[8], surdo figurarum[9] discrimine ;[10] statuarum capita permutantur, volgatis[11] iam pridem salibus etiam carminum. adeo materiam conspici malunt omnes quam se[12] nosci. et inter haec pinacothecas[13] veteribus tabulis consuunt[14] alienasque effigies colunt, ipsi honorem [15] non nisi in pretio ducentes, ut frangat[16] heres furisque[17] detrahat laqueo[18].
[19] itaque nullius effigie vivente imagines pecuniae, non suas, relincunt[20]. iidem[21] palaestras[22] athletarum imaginibus et ceromata sua exornant, Epicuri[23] voltus per cubicula gestant ac circumferunt secum. natali eius* sacrificant, feriasque omni mense *vicesima luna[24]* custodiunt, quas icadas[25] vocant, ii[26] maxime, qui se ne[27] viventes quidem nosci[28] volunt. ita est[29] profecto: artes[30] desidia perdidit, et quoniam animorum imagines non sunt[31], negleguntur[32] etiam corporum.
[33] aliter apud maiores in atriis haec erant, quae spectarentur; non signa externorum artificum nec aera aut marmora: expressi cera vultus singulis disponebantur armariis[34], ut essent imagines, quae comitarentur gentilicia funera, semperque defuncto aliquo totus aderat familiae eius qui umquam fuerat populus. stemmata [35] vero lineis[36] discurrebant ad imagines pictas.
[37] tabulina[38] codicibus implebantur et monimentis rerum in magistratu gestarum. aliae foris et circa limina animorum[39] ingentium[40] imagines erant[41] adfixis hostium spoliis, quae nec emptori refigere[42] liceret[43], triumphabantque[44] etiam dominis mutatis aeternae[45] domus. erat[46] haec stimulatio[47] ingens, exprobrantibus[48] tectis cotidie inbellem[49] dominum intrare in alienum triumphum .
[50] exstat Messalae oratoris indignatio, quae[51] prohibuit inseri genti suae Laevinorum[52] alienam imaginem. similis causa Messalae seni expressit volumina illa quae de familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset atrium vidissetque adoptione testamentaria Salvittones[53]— hoc enim fuerat cognomen—Africanorum dedecori[54] inrepentes [55] Scipionum nomini[56]. Sed—pace[57] Messalarum dixisse liceat—etiam mentiri clarorum imagines erat aliquis virtutum amor multoque honestius quam mereri, ne quis suas expeteret[58].
[59] Non est praetereundum et novicium inventum, siquidem non[60] ex auro argentove[61], at[62] certe ex aere in bibliothecis dicantur[63] illis[64], quorum inmortales animae in locis iisdem locuntur, quin immo[65] etiam quae non sunt finguntur, pariuntque desideria non traditos[66] vultus, sicut[67] in Homero evenit[68].
[69] quo[70] mains, ut equidem arbitror, nullum est felicitatis specimen quam semper omnes scire cupere, qualis[71] fuerit[72] aliquis. Asini Pollionis[73] hoc Romae inventum, qui primus bibliothecam dicando ingenia hominum rem[74] publica m[75] fecit. an priores coeperint[76] Alexandreae et Pergami reges[77], qui bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim.
[78] imaginum amorem[79] flagrasse quondam[80] testes sunt Atticus[81] ille Ciceronis edito de iis volumine, M.[82] Varro benignissimo[83] invento insertis voluminum[84] suorum fecunditati etiam[85] septingentorum[86] inlustrium aliquo[87] modo imaginibus , non passus intercidere figuras aut vetustatem aevi contra homines valere, inventor[88] muneris[89] etiam dis invidiosi [90], quando inmortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes[91] terras misit, ut praesentes esse ubique ceu di[92] possent. et hoc quidem alienis[93] ille praestitit.