[1] Quibus coloribus singulis primi pinxissent diximus,[2] cum de iis[3] pigmentis traderemus in metallis,[4] quae[5] monochromata[6] a genere[7] picturae vocantur[8]. qui deinde et quae invenerint et quibus temporibus, dicemus in [9] mentione artificum, quoniam indicare naturas colorum prior causa operis instituti est. tandem se ars ipsa distinxit et invenit lumen atque umbras, differentia colorum alterna vice[10] sese[11] excitante[12]. postea[13] deinde adiectus est splendor, alius hic quam lumen. quod[14] inter haec[15] et umbras[16] esset[17], appellarunt tonon, commissuras vero colorem et transitus harmogen[18].