[4] nec ulli forum excelsitas maior, interdum cubitorum trium, languido[5] semper collo et non[6] sufficiente capitis oneri. candor eius eximius foris[7] striati[8] et ab angustiis in latitudinem[9] paulatim sese laxantis[10] effigie[11] calathi, resupinis per ambitum labris tenuique pilo[12] et staminis[13] stantibus in medio crocis. ita odor colorque duplex , et[14] alius calicis[15], alius staminis[16], differentia[17] angusta[18]. in unguenti vero oleique usu et folia non spernuntur. est flos non dissimilis illi in herba, quam convolvolum[19] vocant, nascens per frutecta, nullo odore nec crocis intus, candorem tantum referens ac veluti naturae rudimentum lilia facere condiscentis.
[20] alba lilia iisdem omnibus modis seruntur , quibus rosa, et hoc amplius lacrima sua, ut[21] hipposelinum , nihilque est fecundius una radice quinquagenos saepe emittente bulbos. est et rubens lilium, quod Graeci [22]crinon[23] vocant, alii florem eius cynorrhodon[24]. laudatissimum in Antiochia ac Laudicea Syriae, mox in Phaselide. quartum locum optinet in Italia nascens.
[25] Sunt et purpurea lilia, aliquando[26] gemino[27] caule, carnosiore tantum radice maiorisque bulbi, sed unius; narcissum vocant. huius alterum genus flore candido, calice purpureo. differentia a[28] liliis et[29] haec, quod narcissis in radice folia sunt, probatissimis in Lyciae montibus. tertio generi cetera eadem, calix herbaceus. omnes serotini , post arcturum enim florent ac per aequinoctium autumnum.
[30] Inventa est in his[31] et ratio inserendi[32] monstrificis hominum ingeniis. colligantur[33] namque mense Iulio scapi arescentis[34] lilii atque[35] suspenduntur in fumo; dein nudantibus se nodulis in faece nigri vini vel Graeci mense Martio macerantur, ut colorem percipiant, atque ita in scrobiculis seruntur heminis faecis circumfusis[36]. sic fiunt purpurea lilia, mirumque tingui aliquid, ut nascatur infectum .