[2] est autem figura prima, de qua consensus iudicat. orbem certe dicimus terrae globumque verticibus includi fatemur. neque enim absoluti orbis est forma in tanta montium excelsitate[3], tanta camporum planitie, sed cuius amplexus, si cuncta[4] liniarum[5] conprehendantur ambitu[6], figuram absoluti orbis efficiat, id[7] quod ipsa rerum[8] natura[9] cogit[10], non isdem[11] causis, quas attulimus in caelo. namque in illo cava in se convexitas vergit et cardini suo, hoc est terrae, undique[12] incumbit. haec ut solida ac[13] conferta[14] adsurgit intumescenti similis extraque protenditur[15]. mundus in centrum vergit, at terra exit a[16] centro[17], inmensum eius globum in formam orbis adsidua circa eam mundi volubilitate cogente.