[1] Lunam semper aversis a sole cornibus, si crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haut dubium est; lucere dodrantes semuncias[2] horarum ab[3] secunda adicientem usque ad plenum orbem detrahentemque in deminutionem[4]; intra XIIII autem partes solis semper occultam esse. quo argumento amplior errantium stellarum quam lunae magnitude colligitur, quando illae et a[5] septenis interdum partibus emergant. sed altitudo cogit minores videri, sicut adfixas caelo solis fulgor[6] interdiu non cerni, cum aeque[7] ac noctu[8] luceant idque manifestum fiat defectu solis et praealtis puteis.