[1] Quod ad serpentes[2] attinet, vulgatum est colorem eius plerasque terrae[3] habere, in qua[4] occultentur. innumera esse genera. cerastis[5] corpore eminere[6] cornicula saepe quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto[7], sollicitent ad se aves. geminum caput[8] amphisbaenae, hoc est et[9] a cauda, tamquam parum esset uno ore fundi venenum. aliis squamas[10] esse, aliis pictures, omnibus exitiale virus. iaculum ex arborum ramis vibrari, nec pedibus tantum pavendas[11] serpentes[12] , sed ut missile[13] volare tormento. colla aspidum intumescere, nullo ictus[14] remedio praeterquam si confestim partes contactae amputentur.
[15] unus huic tam pestifero animali[16] sensus vel potius affectus est: coniugia[17] ferme vagantur, nec nisi cum[18] pari vita est. itaque alterutra interempta incredibilis ultionis alteri cura: persequitur[19] interfectorem unumque eum in quantolibet[20] populi agmine notitia quadam intestat, perrumpit[21] omnes difficultates, permeat[22] spatia[23] nec nisi amnibus arcetur aut praeceleri fuga.