[6] Catulos lactentes[7] adeo puros existimabant ad cibum[8], ut etiam placandis numinibus[9] hostiarum vice uterentur iis. Genitae Manae[10] catulo res divina fit, et in cenis deum etiam[11] nunc ponitur catulina[12]. aditialibus[13] quidem epulis celebrem[14] fuisse Plauti fabulae indicio sunt. sanguine canino contra toxica nihil praestantius[15] putant[16] ; vomitiones[17] quoque hoc animal monstrasse homini videtur, et alios usus ex eo mire laudatos[18] referemus suis locis. nunc ad institutum[19] ordinem pergemus.
[20] Adversus serpentium ictus[21] efficacia habentur fimum pecudis recens in vino decoctum inlitumque, mures dissecti inpositi[22]. quorum natura non est spernenda, praecipue[23] in adsensu[24] siderum, ut diximus, cum lunae[25] lumine fibrarum[26][27] numero crescente atque decrescente. tradunt Magi iocinere muris dato[28] porcis in fico sequi dantem id animal[29], in homine quoque similiter valere, sed resolvi[30] cyatho olei poto.
[31] Mustelarum duo genera; alterum silvestre, distans[32] magnitudine, Graeci vocant ictidas. harum fel contra aspidas dicitur efficax, cetero venenum. haec autem, quae in domibus nostris oberrat et[33] catulos suos, ut auctor est Cicero, cottidie transfert mutatque sedem, serpentes persequitur . ex ea inveterata sale denari pondus in[34] cyathis III[35] datur[36] percussis[37] aut ventriculus coriandro fartus[38] inveteratusque [39] et in vino potus, et catulus[40] mustelae etiam efficacius[41].
[42] Quaedam pudenda dictu tanta auctorum adseveratione commendantur, ut praeterire[43] fas non sit, siquidem illa concordia rerum aut repugnantia medicinae gignuntur, veluti cimicum, animalis foedissimi et dictu quoque fastidiendi , natura contra[44] serpentium morsus et praecipue aspidum valere dicitur, item contra venena omnia, argumento, quod dicant[45] gallinas, quo die ederint[46], non interfici ab aspide, carnesque[47] earum percussis plurimum prodesse. ex iis[48],
quae[49] tradunt, humanissimum est inlinere[50] morsibus cum sanguine testudinis, item suffitu[51] eorum abigere[52] sanguisugas [53] adhaerentes haustasque ab animalibus restinguere in potu datis[54]. quamquam et oculos[55] quidam his[56] inungunt tritis cum[57] sale et lacte[58] mulierum auresque cum melle et rosaceo admixtis. eos, qui agrestes sint et in malva nascantur, crematos, cinere permixto rosaceo, infundunt[59] auribus[60].
[61] cetera, quae de his[62] tradunt vomitionum et quartanarum remedia aliorumque morborum, quamquam ovo aut cera aut faba inclusos[63] censeant devorandos, falsa nec referenda arbitror. lethargi[64] tantum[65] medicinae cum argumento adhibent, quoniam vincatur aspidum somnifica vis[66], septenos in[67] cyatho aquae dantes, puerilibus annis quaternos .
[68] et in stranguria[69] fistulae inposuere[70]. adeo nihil parens illa rerum omnium sine ingentibus causis genuit. quin et adalligatos[71] laevo bracchio binos lana subrepta[72] pastoribus resistere nocturnis febribus prodiderunt, diurnis in russeo[73] panno[74]. rursus his adversatur scolopendra suffituque enecat[75].
[76] Aspides percussos[77] torpore et somno necant, omnium serpentium minime sanabiles. sed venenum earum, si sanguinem[78] attigit[79] aut recens vulnus, statim interemit[80] ; si[81] inveteratum ulcus, tardius. de cetero potum quantalibet [82] copia non nocet[83], non enim[84] est tabifica vis[85] ; itaque occisa morsu earum animalia cibis innoxia sunt. cunctarer[86] in[87] proferendo ex iis[88] remedio, ni[89] M. Varro LXXXIII vitae anno prodidisset[90] aspidum ictus efficacissime sanari[91] hausta a percussis ipsorum urina.
[92] Basilisci, quem etiam serpentes[93] ipsae[94] fugiunt alias[95] olfactu necantem[96], qui hominem, vel si aspiciat[97] tantum , dicitur interemere[98], sanguinem Magi miris laudibus celebrant[99] : coeuntem picis modo et colore[100], dilutum cinnabari clariorem fieri. attribuunt[101] ei[102] successus petitionum[103] a[104] potestatibus et a diis[105] etiam precum, morborum remedia [106], veneficiorum[107] amuleta[108]. quidam et[109] Saturni sanguinem appellant.
[110] Draco non habet venena. caput eius limini[111] ianuarum subditum propitiatis[112] adoratione diis fortunatam domum facere promittitur, oculis eius inveteratis et cum melle tritis inunctos[113] non expavescere[114] ad nocturnas imagines etiam pavidos, cordis pingue[115] in pelle dorcadum nervis cervinis adalligatum[116] in lacerto conferre iudiciorum victoriae plurimum[117], spondylum aditus potestatium mulcere[118], dentes eius inligatos[119] pellibus caprearum[120] cervinis nervis mites praestare dominos potestatesque exorabiles.
sed super omnia est compositio, qua invictos[121] faciunt Magorum mendacia: cauda draconis et capite, pilis leonis e fronte et medulla eiusdem, equi victoris spuma, canis ungue[122] adalligatis[123] cervino corio nervisque cervi alternatis et dorcadis. quae coarguisse[124] non minus referet[125] quam contra[126] serpentes[127] remedia demonstrasse, quoniam et[128] haec illorum[129] veneficia[130] sunt. draconum adipem venenata fugiunt, item, si uratur[131] ichneumonum; fugiunt[132][133] et urticis[134] tritis in aceto perunctos[135].
[136] Viperae[137] caput inpositum, vel alterius quam quae[138] percusserit, sine fine prodest, item si quis ipsam eam in vapore baculo[139] sustineat[140] —aiunt enim recanere[141] —, item si quis exustae eiusdem[142] cinerem[143] inlinat. reverti autem ad percussum serpentem[144] necessitate[145] naturae Nigidius auctor est. caput quidam[146] dissecant scite[147] inter aures ad eximendum[148] lapillum, quem aiunt ab ea devorari territa; alii ipso toto capite utuntur.
[149] fiunt ex vipera pastilli, qui theriaci vocantur a Graecis, ternis[150] digitis mensura[151] utrimque [152] amputatis exemptisque interaneis et livore spinae adhaerente, reliquo corpore in patina ex aqua et aneto[153] discocto spinisque exemptis et addita similagine atque ita in umbra siccatis pastillis, quibus ad multa medicamenta utuntur. significandum videtur[154] e vipera tantum hoc fieri. quidam purgatae ut supra dictum est adipem cum olei sextario[155] decocunt[156] ad dimidias; ex eo, cum opus sit, ternis stillis additis in oleum perunguntur[157], ut omnes bestiae[158] fugiant[159] eos.
[160] Praeterea constat contra omnium[161] ictus quamvis insanabiles ipsarum serpentium[162] exta inposita auxiliari[163], eosque, qui aliquando viperae iecur coctum hauserint, numquam postea[164] feriri[165] a serpente. neque anguis venenatus [166] est nisi per mensem[167] luna instigatus, et prodest[168] vivus conprehensus et[169] in aqua contusus, si foveantur ita morsus.
[170] quin et inesse ei[171] remedia multa creduntur[172], ut digeremus[173], et ideo Aesculapio dicatur. Democritus quidem monstra[174] quaedam[175] ex his[176] confingit[177], ut possint avium sermones intellegi. anguis[178] Aesculapius Epidauro Romam advectus est vulgoque pascitur[179] et in domibus, ac nisi incendiis [180] semina exurerentur[181], non esset fecunditati[182] eorum resistere[183] in orbe[184] terrarum. pulcherrimum anguium genus est quod[185] et in aqua vivit; hydri vocantur, nullo[186] serpentium inferiores veneno. horum iecur servatum [adversus[187] ] percusso[188] ab iis[189] auxilium est[190].
[191] —Scorpio[192] tritus[193] stelionum[194] veneno adversatur. fit enim e[195] stelionibus[196] malum medicamentum ; nam cum inmortuus est vino[197], faciem eorum, qui biberint[198], lentigine[199] obducit. ob[200] hoc in unguento necant eum insidiantes paelicum[201] formae. remedium est ovi luteum et mel ac[202] nitrum[203]. fel stelionum tritum in aqua mustelas congregare dicitur.
[204][205] Inter omnia venenata salamandrae scelus maximum est. cetera enim singulos feriunt, nec plures pariter interimunt[206], ut omittam, quod perire conscientia dicuntur homine percusso neque amplius admitti[207] a[208] Terra[209] ; salamandra [210] populos pariter necare[211] inprovidos[212] potest. nam si arbori[213] inrepsit, omnia poma inficit veneno et eos, qui ederint, necat frigida vi[214], nihil aconito distans;
quin immo si[215] contacto ab ea[216] ligno, lapidi[217] crusta[218] panis inponatur[219], idem veneficium[220] est vel si[221] in puteum cadat, quippe cum saliva[222] eius[223] quacumque[224] parte corporis, vel in pede imo, respersa[225] omnis in toto corpore defluat pilus. tamen talis ac tanti[226] veneni a quibusdam animalium, ut subus, manditur [227] dominante[228] eadem illa rerum dissidentia.
[229] venenum eius restingui primum omnium ab iis[230], quae vescantur illa[231], verisimile est, ex iis[232] vero, quae produntur[233], cantharidum potu[234] aut lacerta in cibo[235] sumpta. cetera adversantia diximus dicemusque suis locis. ex ipsa quae Magi tradunt contra incendia, quoniam ignes sola animalium extinguat, si[236] forent vera, iam esset[237] experta Roma[238]. Sextius venerem accendi cibo earum[239], si detractis interaneis et pedibus et capite in melle serventur, tradit negatque restingui ignem[240] ab iis.
[241] E volucribus in auxilio[242] contra serpentes primus[243][244] vultur[245] est, adnotatumque[246] minus virium esse nigris[247]. pinnarum ex alis[248] nidore, si urantur[249], fugari eas dicunt, item cor eius alitis habentes tutos esse ab impetu non solum serpentium, sed etiam ferarum latronumque et regum ira.
[250] Carnibus gallinaceorum ita, ut tepebunt avulsae, adpositis venena serpentium domantur, item cerebro in vino poto. Parthi gallinae malunt[251] cerebrum plagis inponere . ius quoque ex iis[252] potum praeclare medetur, et in multis aliis usibus mirabile. pantherae, leones[253] non attingunt perunctos eo[254], praecipue si et alium fuerit incoctum .
[255] alvum solvit validius e vetere gallinaceo, prodest et contra longinquas febres et torpentibus membris tremulisque et articulariis morbis et[256] capitis doloribus, epiphoris , inflationibus[257], fastidiis[258], incipiente[259] tenesmo, iocineri, renibus[260], vesicae, contra cruditates[261], suspiria.
[262] itaque etiam faciendi eius extant praecepta: efficacius[263] coci cum[264] olere marino aut cybio[265] aut cappari aut apio[266] aut herba Mercuriali [267][268], polypodio[269] aut[270] aneto, utilissime autem in congiis III aquae[271][272] ad III heminas cum[273] supra dictis herbis et refrigeratum sub diu dari, tempestivius[274] antecedente vomitione. non praeteribo miraculum, quamquam ad medicinam non pertinens: si auro liquescenti[275] gallinarum membra misceantur , consumunt id in se; ita hoc venenum auri est. at[276] gallinacei ipsi[277] circulo e ramentis[278] addito in collum non canunt.
Auxiliatur contra serpentes et columbarum caro recens concerpta[279] et hirundinum, bubonis pedes usti cum plumbagine[280] herba. nec omittam in hac quoque alite[281] exemplum magicae[282][283] vanitatis, quippe praeter reliqua[284] portentosa[285] mendacia[286] cor eius inpositum mammae mulieris dormientis sinistrae tradunt efficere, ut omnia secreta pronuntiet; praeterea in pugnam ferentes[287] id[288] fortiores[289] fieri.
cuius generis prope videri possint quae tradunt et de vespertilione[297], si[298] ter circumlatus domui vivus super[299] fenestram[300] inverso capite adfigatur[301], amuletum esse, privatimque ovilibus circumlatum[302] totiens et pedibus suspensum[303] super limen[304]. sanguinem quoque eius cum carduo contra serpentium ictus inter praecipua laudant.
[305] Phalangium est Italiae ignotum et plurium[306] generum : unum simile formicae, sed multo maius[307], rufo capite, reliqua parte corporis nigra[308], albis guttis[309]. acerbior huius quam vespae ictus. vivit[310] maxime circa furnos et molas. in remedio est, si quis eiusdem generis alterum percusso ostendat[311], et ad hoc servantur mortui. inveniuntur[312] et cortices eorum, qui triti[313] et poti medentur; mustelae[314][315] catuli[316] ut[317] supra[318].
[319] aeque phalangion Graeci vocant inter genera araneorum, sed distingunt lupi nomine[320]. tertium genus est eodem phalangi[321] nomine araneus lanuginosus, grandissimo capite, quo dissecto inveniri intus[322] dicuntur[323] vermiculi duo adalligatique mulieribus pelle cervina ante solis ortum praestare, ne[324] concipiant, ut Caecilius in commentariis reliquit. vis ea annua est. quam solam ex omni atocio[325] dixisse fas sit, quoniam aliquarum fecunditas plena liberis tali venia indiget.
[326] vocatur et rhox acino[327] nigro similis, ore minimo sub alvo[328], pedibus brevissimis tamquam inperfectis[329]. dolor a morsu[330] eius qualis a scorpione , urina[331] similis aranei[332] textis. idem erat asterion[333], nisi distingueretur virgulis albis; huius morsus genua labefactat [334]. peior utroque est caeruleus, lanugine nigra, caliginem concitans et vomitus araneosos. etiamnum deterior a crabrone pinna[335] tantum differens; hic et ad maciem perducit .
[336] myrmecion, formicae similis capite[337], alvo[338] nigra[339], guttis[340] albis distinguentibus, vesparum dolore[341] torquet. tetragnathii[342] duo genera habent: peior medium caput distinguente linea alba et transversum[343] altera; hic oris[344] tumorem[345] facit. at[346] cinereus[347] posteriore parte candicans lentior, minime autem noxius eodem colore qui telas[348] muscis in parietibus latissime pandit.
[349] contra omnium morsus remedio[350] est gallinaceum [351] cerebrum cum piperis exiguo potum in posca, item formicae[352] v potae, pecudum fimi cinis inlitus[353] ex aceto et ipsi aranei[354] quicumque in oleo putrefacti.
Muris aranei morsus sanatur coagulo[355] agni e vino[356] poto[357], ungulae arietinae cinere[358] cum melle, mustelae catulo ut in serpentibus dictum est. si[359] iumenta momorderit[360], mus recens[361][362] cum sale inponitur aut fel vespertilionis ex aceto.
[363] et ipse mus araneus contra se remedio[364] est divulsus inposits . nam si praegnans[365] momordit[366], protinus dissilit. ptimum, si is[367] inponatur, qui momorderit, sed et alios ad hunc usum servant in oleo aut luto circumlitos. est et[368] contra morsum eius remedio terra ex orbita; ferunt enim non transiri[369] ab eo orbitam torpore quodam naturae.
[370] Scorpionibus contrarius maxime invicem stelio traditur, ut[371] visu quoque pavorem iis[372] adferat et torporem frigidi sudoris. itaque in oleo putrefaciunt eum et ita[373] vulnera perungunt. quidam[374] oleo illo[375] spumam argenteam decocunt ad[376] emplastri genus atque ita inlinunt. hunc Graeci coloten[377] vocant et ascalaboten[378] et galeoten[379] ; in Italia non nascitur. est enim hic plenus lentigine[380], stridoris acerbi et araneis[381] vescitur, quae omnia[382] nostris stelionibus aliena sunt.
[383] Prodest et gallinarum fimi cinis inlitus[384], draconis 15 iocur, lacerta divulsa, mus divulsus, scorpio ipse suae plagae inpositus aut assus[385] in cibo[386] sumptus aut potus[387] in[388] meri[389] cyathis II. proprium est[390] scorpionum quod manus palmam non feriunt, nec visi[391] pilos[392] attingere[393]. lapillus qualiscumque ab ea parte, qua[394] in terra erat, adpositus[395] plagae levat dolorem, item[396] testa[397], sicut erat terra[398] operta ex aliqua parte, inposita liberare dicitur—non debent respicere qui inponunt et cavere ne[399] sol aspiciat—, vermes terreni[400] triti inpositi[401].
[402] multa et alia ex his remedia sunt, propter quae in melle servantur.
Noctua apibus contraria et vespis[403] crabronibusque et sanguisugis; pici[404] quoque Martii[405] rostrum secum habentes non feriuntur ab iis[406]. adversantur[407] et locustarum minimae sine pinnis, quas[408] attelebos[409] vocant.
Est et formicarum genus venenatum, non fere[410] in Italia. solipugas[411][412] Cicero appellat, salpugas Baetica. his cor vespertilionis contrarium omnibusque formicis.
[416] sed [417] in his magna quaestio, quoniam ipsae venena sunt potae vesicae cum cruciatu praecipuo. Cossinum[418] equitem Romanum amicitia Neronis principis notum, cum is lichene correptus esset, vocatus[419] ex[420] Aegypto medicus ob hanc valetudinem eius a Caesare, cum cantharidum potu[421] praeparare [422] voluisset, interemit[423]. verum inlitas prodesse non dubium est cum suco taminiae[424] uvae et sebo ovis vel caprae.
[425] ipsarum cantharidum venenum in qua parte sit, non constat inter auctores. alii[426] in pedibus et in[427] capite existimant esse, alii negant. convenit tantum[428] pinnas earum auxiliari[429], in quacumque parte sit venenum. ipsae nascuntur ex vermiculo in spongea[430] maxime cynorrhodi[431], quae fit in caule, sed fecundissime in fraxino[432], ceterae[433] in alba[434] rosa, minus efficaces. potentissimae inter omnes variae luteis lineis, quas in pinnis transversas habent, pingues; multum[435] inertiores minutae, latae, pilosae; inutilissimae vero unius[436] coloris macrae.
[437] conduntur in calice fictili non picato et linteo conligato, coniecta et[438] rosa matura, et suspenduntur super acetum cum sale fervens, donec per linteolum vaporentur , postea reponuntur. vis earum adurere corpus, crustas obducere. eadem pityocampis[439] in picea[440] nascentibus, eadem bupresti, similiterque praeparantur, efficacissimae omnes ad lepras[441], lichenas. dicuntur et[442] menses ciere[443] et urinam; ideo Hippocrates et hydropicis dabat[444].