[1][2] cornices et alio pabulo, ut quae[3] duritiam[4] nucis rostro repugnantem volantes in altum in saxa tegulasve iaciant[5] iterum ac saepius, done quassatam perfringere queant. ipsa ales est inauspicatae garrulitatis, a quibusdam tamen laudata. ab arcturi sidere ad hirundinum adventum notatur eam in Minervae lucis templisque raro, alicubi[6] omnino non aspici[7], sicut Athenis; * inauspicatissima fetus tempore, hoc[8] est post solstitium. *praeterea[9] sola haec etiam volantes pullos aliquamdiu pascit*.
[10][11] ceterae omnes ex eodem genere pellunt nidis pullos ac volare cogunt , sicut et corvi, qui et ipsi non came tantum aluntur. sed robustos[12] quoque fetus suos fugant longius[13]; itaque parvis in vicis non plus bina coniugia[14] sunt, circa Crannonem[15] quidem Thessaliae singula perpetuo. genitores suboli loco cedunt.
[16][17] Diversa in hac et[18] supradicta alite quaedam. corvi ante solstitium generant; iidem[19] aegrescunt[20] sexagenis diebus, siti maxime, ante quam fici coquantur autumno. cornix ab eo tempore corripitur morbo.
Corvi pariunt, cum plurimum[21], quinos. ore eos[22] parere aut coire vulgus arbitratur ideoque gravidas, si ederint corvinum ovum, per os partum reddere atque in totum difficulter parere, si tecto inferantur[23]. Aristoteles negat: non Hercule magis quam in Aegypto ibim, sed illam exosculationem , quae saepe cernitur, qualem in columbis esse. corvi in auspiciis soli videntur intellectum habere significationum suarum.
Vncos ungues et nocturnae aves habent, ut noctuae [27], bubo, ululae. omnium horum hebetes interdiu oculi. bubo, funebris et maxime abominatus publicis praecipue auspiciis, deserta incolit nec tantum[28] desolata, sed dira etiam et inaccessa, noctis monstrum, nec cantu aliquo vocalis[29], sed gemitu.
[30] itaque in urbibus aut omnino in luce visus dirum ostentum est. privatorum domibus insidentem plurium[31] scio non fuisse feralem. volat numquam quo libuit, sed traversus aufertur[32]. Capitolii cellam ipsam intravit Sexto Palpellio [33] Histro L. Pedanio[34] cos., propter quod nonis Martiis urbs lustrata est eo anno.