[1] Mihi videntur mira[2] et quae Ovidius prodidit[3] piscium ingenia in eo volumine, quod halieuticon[4] inscribitur [5]: scarum[6] inclusum nassis[7] non fronte[8] erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum[9] caudae ictibus crebris laxare fores atque[10] ita retrorsum repere[11], quem luctatum eius si forte alius scarus[12] extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis[13]; lupum rete circumdatum harenas arare cauda[14] atque ita condi, dum[15] transeat[16] rete[17];
[18] murenam maculas adpetere ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum[19] multiplici flexu laxare, donec evadat; polypum hamos adpetere bracchiisque complecti, non morsu, nec prius dimittere, quam escam[20] circumroserit[21], aut harundine levatum extra[22] aquam, scit et mugil[23] esse in esca[24] hamum insidiasque non ignorat, aviditas tamen tanta est, ut cauda verberando excutiat cibum.
[25] minus in providendo lupus sollertiae habet, sed magnum robur in paenitendo[26]. nam is, ut[27] haesit in hamo; tumultuoso discursu[28] laxat volnera, donee excidant insidiae. murenae amplius devorant quam hamum, admovent[29] dentibus lineas[30] atque ita erodunt. anthias[31] tradit[32] idem infixo hamo invertere se, quoniam sit in dorso cultellata[33] spina[34], eaque[35] liniam[36] praesecare.
[37]Licinius Macer murenas[38] feminini tantum sexus esse tradit et concipere e[39] serpentibus, ut diximus[40]—ob id [41] sibilo a piscatoribus tamquam a serpentibus evocari et capi[42]—et pinguescere[43], iactato[44] fusti non interemi[45], easdem ferula protinus. animnam in cauda habere certum est eaque icta celerrime exanimari[46], ad[47] capitis ictum[48] difficulter. novacula pisce[49] qui attacti[50] sunt, ferrum olent. durissimum esse piscium constat qui orbis vocetur; rotundus[51] est[52], sine squamis[53][54] totusque capite constat.—(Lolligo[55] quotiens cernatur extra aqnam volitans, tempestates nuntiari)[56].— Trebius Niger[57] xiphian[58],
[63] E manu vescuntur pisces in pluribus quidem Caesaris villis, sed—quae[64] veteres prodidere in stagnis non piscinis, admirati—in Heloro[65] Siciliae[66] castello non[67] procul Syracusis[68], item in Labrayndi[69] Iovis fonte anguillae[70] et inaures additas gerunt, similiter in Chio iuxta Senum delubrum, in Mesopotamiae quoque fonte Chabura, de quo diximus, pisces[71].
[72] nam in Lycia[73] Myris[74] in fonte Apollinis , quem Curium[75] appellant, ter fistula vocati[76] veniunt [77] ad augurium. diripere eos carnes abiectas[78] laetum est consultantibus[79], caudis abigere dirum. Hieropoli[80] Syriae in lacu Veneris aedituorum vocibus parent, vocati veniunt exornati[81] auro, adulantes[82] scalpuntur, ora[83] hiantia manibus inserendis[84] praebent. in Stabiano Campaniae ad Herculis petram melanuri in mari panem abiectum rapiunt, iidem[85] ad nullum cibum, in, quo hamus sit, accedunt.
Nec illa in novissimis mira, amaros esse pisces ad Pelen insulam et ad Clazomenas[86], contra[87] scopulum[88] Siciliae [89] ac Leptim Africae et Euboeam[90] et Durrachium, rursus ita salsos, ut possint salsamenta existumari, circa Cephallaniam[91] et Ampelon[92], Paron et Deli petras, in portu eiusdem insulae dulces. quam differentiam pabulo[93] constare non est dubium.
[94] Apion piscium maxime mirum[95] esse tradit porcum, quem Lacedaemoni[96] orthagoriscum[97] vocent [98]; grunnire eum, cum capiatur. esse vero illam naturae accedentiam[99][100]—quod magis miremur—etiam in locis quibusdam, adposito occurret[101] exemplo, siquidem salsamenta omnium generum in Italia[102] Beneventi[103] refici[104] constat.
[105] Pisces marinos in usu fuisse protinus a condita Roma auctor est Cassius Hemina, cuius verba de ea re subiciam: Numa constituit ut pisces, qui squamosi non essent, ni pollucerent[106], parsimonia[107] commentus [108], ut convivia publica et privata cenaeque ad pulvinaria facilius compararentur[109], ni qui ad[110] polluctum[111] emerent pretio minus parcerent eaque praem ercarentur.
[112] Quantum apud nos Indicis[113] margaritis pretium est, de quis[114] suo loco satis diximus, tantum apud Indos[115] curalio[116]; namque[117] ista persuasione gentium constant[118]. gignitur et in Rubro quidem mari, sed nigrius, item in Persico [119]—vocatur[120] lace[121]—laudatissimum in Gallico sinu circa Stoechadas[122] insulas et in Siculo circa Aeolias[123] ae Drepana[124]. nascitur et apud Graviscas[125] et ante Neapolinu Campaniae maximeque rubens, sed molle et ideo vilissi mum Erythris.
[126] forma est ei[127] fruticis, colos viridis. bacae eius candidae[128] sub aqua ac molles, exemptae confestin durantur et rubescunt qua corna[129] sativa specie atque magnitudine. aiunt tactu[130] protinus lapidescere, si vivat itaque occupari evellique retibus aut acri ferramento praecidi, qua de causa curalium[131] vocitatum[132] interpretantur probatissimum[133] quam maxime[134] rubens et quam ramosissi mum nec scabiosum aut lapideum aut rursus inane e concavum.
[135] auctoritas bacarum eius non minus Indorum viris quoque pretiosa est quam feminis nostris uniones Indici[136]. harispices[137] eorum vatesque inprimis religiosum io gestamen amoliendis periculis arbitrantur. ita et decore et religione gaudent. prius quam hoc notesceret[138], Gall gladios, scuta, galeas adornabant eo. nunc tanta paenuria est[139] vendibili[140] merce, ut perquam raro cernatur in suo orbe.
[141] surculi infantiae adalligati tutelam habere creduntur contraque torminum[142] ac vesicae et calculorum[143] mala in pulverem igni[144] redacti potique[145] cum aqua auxiliantur, simili modo ex vino poti aut, si febris sit, ex aqua somnum [146] adferunt—ignibus diu repugnat[147]—, sed eodem medicamine saepius poto tradunt lienem quoque absumi. sanguinem reicientibus[148] excreantibusve medetur[149] cinis eorum ;[150] miscetur oculorum medicamentis, spissat enim ac refrigerat, ulcerum cava explet, cicatrices extenuat.
[151] Quod ad repugnantiam rerum attinet, quam Graeci antipathian[152] vocant, nihil est usquam[153] venenatius quam in mari pastinaca, utpote cum radio eius arbores necari dixerimus. bane tamen persequitur galeos[154], idem [155] et alios quidem pisces, sed pastinacas praecipue, sicut in terra mustela[156] serpentes[157]—tanta est aviditas ipsius veneni—percussis vero ab ea medentur[158] et hic[159] quidem, sed et mullus ac laser,