Stagnum inlitum aereis[1] vasis saporem facit gratiorem ac[2] compescit virus aeruginis, mirumque, pondus non auget. specula[3] etiam[4] ex eo laudatissima, ut diximus, [5] Brundisi[6] temperabantur, donec argenteis uti coepere et ancillae. nunc adulteratur stagnum addita aeris candidi tertia portione in plumbum album. fit et alio modo mixtis albi plumbi[7] nigrique libris; hoc nunc aliqui argentarium appellant. iidem[8] et tertiarium vocant, in quo[9] duae sunt[10] nigri portiones et tertia albi. pretium eius inlibras[11] $X$ XX[12]. hoc fistulae solidantur.
inprobiores ad tertiarium[13] additis partibus aequis[14] albi argentarium vocant et eo quae volunt incoquunt[15]. pretium[16] huius[17] faciunt in p. $X$ LXX[18]. albo[19] per se sincero pretium[20] sunt $X$ LXXX[21], nigro $X$ VII[22].
Albi natura plus aridi habet, contraque nigri tota umida est. ideo album nulli rei sine mixtura utile est. neque argentum ex eo[23] plumbatur, quoniam[24] prius liquescat[25] argentum,
confirmantque[26], si minus albo nigri, quam satis sit, misceatur, erodi[27] ab eo argentum. album incoquitur aereis operibus Galliarum invento ita, ut vix discerni possit ab argento, eaque incoctilia appellant. deinde et argentum incoquere simili modo coepere equorum[28] maxime ornamentis iumentorumque ac iugorum[29] in[30] Alesia oppido; reliqua gloria Biturigum[31] fuit.
[32] coepere deinde et esseda sua colisataque ac[33] petorita[34] exornare simili modo, quae iam[35] luxuria[36] ad aurea quoque, non modo argentea[37], staticula[38] pervenit[39], quaeque in scyphis[40] cerni prodigum[41] erat, haec[42] in vehiculis adteri[43] cultus vocatur. plumbi albi experimentum in charta est, ut liquefactum pondere videatur, non calore, rupisse. India neque aes neque plumbum habet gemmisque ac margaritis suis haec permutat.
[44] Nigro[45] plumbo ad fistulas lamnasque utimur, laboriosius in Hispania eruto totasque per Gallias, sed in Brittannia summo terrae corio[46] adeo large, ut lex ultro dicatur[47], ne plus certo modo fiat. nigri generibus haec sunt nomina: Iovetanum[48], Caprariense, Oleastrense[49], nec differentia ulla[50] scoria modo excocta[51] diligenter. mirum in his solis metallis, quod derelicta fertilius revivescunt.
hoc videtur facere laxatis spiramentis ad[52] satietatem infusus[53] aër, aeque[54] ut feminas quasdam fecundiores facere abortus. nuper id conpertum in Baetica Samariensi[55] metallo, quod locari[56] solitum $X$[57]cc[58] annuis[59], postquam obliteratum erat, $X$ CCLV[60] locatum est[61]. simili modo Antonianum in eadem provincia pari[62] locatione pervenit ad HS[63]CCCC[64] vectigalis. mirum et addita aqua non liquescere vasa e[65] plumbo, eadem, si in[66] aquam[67] addantur[68] calculus vel[69] aereus[70] quadrans [71], peruri[72].