[1] Hieme et aestate rara fulmina contrariis de causis, quoniam hieme densatus[2] aër nubium crassiore[3] corio spissatur, omnisque terrarum exhalatio rigens ac gelida quicquid accipit[4] ignei vaporis exstinguit. quae ratio inmunem Scythiam et circa rigentia a[5] fulminum casu praestat, e[6] diverso[7] nimius ardor Aegyptum, siquidem calidi siccique halitus terrae raro[8] admodum tenuesque et infirmas[9] densantur in nubes.
vere autem et autumno crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore aestatis hiemisque causis, qua ratione crebra[10] in Italia[11], quia mobilior[12] aer mitiore hieme et aestate nimbosa semper quodammodo[13] vernat vel autumnat. Italiaeque partibus iis[14], quae a septentrione descendunt[15] ad teporem, qualis est urbis et[16] Campaniae tractus, iuxta hieme et aestate fulgurat, quod non in[17] alio situ[18].