[1] Hyacinthus in Gallia maxime[2] provenit. hoc ibi fuco[3] hysginum tingunt[4]. radix est[5] bulbacea, mangonicis [6] venaliciis pulchre nota[7], quae e vino dulci inlita pubertatem coercet et non patitur erumpere. torminibus et araneorum morsibus resistit. urinam[8] impellit[9]. contra serpentes et scorpiones morbumque[10] regium semen eius cum habrotono datur.
[11] Lychnis[12] quoque flammea illa adversus serpentes et scorpiones et crabrones[13] similiaque bibitur e vino[14] semine trito. silvestris eadem stomacho inutilis. alvum solvit , ad detrahendam bilem efficacissima duabus[15] drachmnis, scorpionibus tam contraria, ut omnino visa[16] ea[17] torpescant. radicem[18] eius Asiani boliten[19] vocant, qua adalligata[20] oculo[21] albugines tolli dicuntur.