[1] Haec sint dicta de marmoris[2] scalptoribus summaque claritate artificum, quo[3] in tractatu[4] subit[5] mentem non fuisse tum auctoritatem maculoso[6] marmori. fecere et[7][8] e Thasio[9], Cycladum insularum aequo[10], et e Lesbio[11]; lividius [12]hoc paulo. versicolores quidem[13] maculas et in totum marmorum apparatum etiam Menander, diligentissimus[14] luxuriae interpres[15], primus et[16] raro attigit[17].
[18] columnis demum utebantur in templis[19], nec lautitiae causa—nondum enim ista intellegebantur[20]—, sed quia firmiores aliter statui non poterant. sic est inchoatum Athenis templum Iovis Olympii, ex quo Sulla[21] Capitolinis aedibus advexerat columnas. fuit tamen inter lapidem atque marmor differentia iam et apud Homerum;
[22] dicit enim[23] marmoreo[24] saxo percussum, sed hactenus[25], regias quoque domus[26], cum[27] lautissime[28], praeter aes, aurum, electrum, argentum ebore tantum adornans. primum, ut arbitror, versicolores istas maculas Chiorum lapicidinae[29] ostenderunt, cum exstruerent muros, faceto in[30] id M.[31] Ciceronis sale—omnibus enim ostentabant ut magnificum—: multo, inquit[32], magis mirarer[33], si Tiburtino [34] lapide fecissetis. et, Hercules, non fuisset picturis[35] honos ullus[36], non modo tantus, aliqua[37] marmorum auctoritate.
[49] Primum Romae parietes crusta[50] marmoris operuisse totos[51] domus[52] suae in Caelio monte Cornelius Nepos tradit[53] Mamurram, Formiis[54] natum equitem Romanum[55], praefectum fabrum C. Caesaris in Gallia, ne quid[56] indignitati[57] desit[58], tali auctore inventa re. hic namque est Mamurra[59] Catulli[60] Veroniensis[61] carminibus proscissus, quem[62], ut res est, domus ipsius[63] clarius[64] quam Catullus [65] dixit habere quidquid habuisset Comata Gallia. namque adicit[66] idem Nepos[67] primum[68] totis aedibus nullam nisi e marmore columnam habuisse[69] et omnes[70] solidas e[71] Carystio[72] aut[73] Luniensi[74].
[75] M. Lepidus Q.[76] Catuli in consulatu conlega primus omnium limina ex Numidico[77] marmore in domo posuit magna[78] reprensione. is[79] fuit consul anno urbis DCLXXVI[80]. hoc primum invecti Numidici marmoris vestigium invenio[81], non in columnis tamen[82] crustisve[83], ut supra[84] Carystii, sed[85] in massa ac vilissimo[86] liminum usu. post[87] hunc Lepidum quadriennio[88] L. Lucullus consul[89] fuit, qui nomen, ut ex re apparet[90], Luculleo[91] marmori[92] dedit, admodum delectatus illo, primusque[93] Romam invexit[94], atrum alioqui, cum cetera maculis aut coloribus commendentur.
[95]nascitur autem in Melo[96] insula, solumque paene hoc[97] marmor [98] ab[99] amatore[100] nomen accepit. inter hos primum, ut arbitror, marmoreos parietes habuit scaena M.[101] Scauri, non facile dixerim secto[102] an solidis glaebis polito[103], sicuti est hodie Iovis Tonantis aedis[104] in Capitolio. nondum enim secti[105] marmoris vestigia invenio[106] in Italia.
[107] Sed[108] quisquis primus[109] invenit secare luxuriaque[110] dividere, inportuni ingenii fuit. harena hoc[111] fit et ferro videtur fieri, serra in praetenui linea premente harenas versandoque tractu[112] ipso[113] secante. Aethiopica[114] haec[115] maxime probatur, nam id quoque accessit, ut ab[116] Aethiopia[117] usque peteretur quod secaret[118] marmora, immo vero etiam in Indos, quo margaritas quoque peti severis[119] moribus indignum [120] erat.
haec proxime laudatur; mollior tamen quae Aethiopica, illa nulla scabritie secat, Indica non aeque levat[121], sed combusta[122] ea polientes[123] marmora fricare iubentur . simile et[124] Naxiae[125] vitium est et Coptitidi[126], quae vocatur Aegyptia. haec fuere antiqua genera marmoribus secandis . postea reperta est[127] non minus probanda ex quodam Hadriatici maris vado, aestu[128] nudante, observatione non facili.
[129] iam quidem quacumque harena secare e fluviis[130] omnibus fraus artificum ausa est, quod dispendium admodum pauci intellegunt. crassior[131] enim harena laxioribus segmentis terit et plus erodit marmoris maiusque opus scabritia politurae relinquit[132]; ita sectae attenuantur crustae. rursus Thebaica[133] polituris accommodatur et quae fit[134] e[135] poro lapide aut e pumice.