[1] Ballaenae et in nostra maria penetrant. in Gaditano oceano non ante brumam[2] conspici eas[3] tradunt, condi[4] autem statis[5] temporibus in quodam sinu placido et capaci, mire[6] gaudentes[7] ibi parere. hoc scire orcas, infestam iis beluam et cuius imago nulla repraesentatione exprimi possit alia quam carnis inmensae dentibus truculentae.
inrumpunt ergo in secreta ac vitulos[8] earum aut fetas[9] vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque[10] ceu Liburnicarum rostris[11] fodiunt. illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tune quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se[12] tuto[13] defendere[14] oceano. contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas[15] angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere. spectantur ea proelia ceu mari ipso[16] sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvant[17].
orca et in portu Ostiensi visa est oppugnata a Claudio principe. venerat[18] tum exaedificante eo portum, invitata naufragiis tergorum advectorum e Gallia, satiansque se per conplures dies alveum in vado sulcaverat, adtumulata[19] fluctibus in tantum, ut circumagi nullo modo posset et, dum saginam[20] persequitur in litus fluctibus propulsam[21] , emineret dorso multum super[22] aquas carinae vice[23] inversae[24] .