[3] idem et ustus[4] emplastris convenit. nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae. hic ceteris[5] candidior, probatissimus vero[6] in Carmania[7], mox in India, iam quidem et in Syria Asiaque, vilissimus autem et sine[8] ullo nitore in Cappadocia. probantur quam maxime mellei coloris, in vertices[9] maculosi atque non tralucidi [10]. vitia in iis[11] corneus colos[12] aut candidus et quidquid[13] simile[14] vitro est.
[15] Paulum distare ab eo in unguentorum fide multi existimant[16] lygdinos[17], in Paro[18] repertos amplitudine[19] qua lances craterasque non excedant, antea ex Arabia tantum advehi solitos, candoris eximii[20]. magnus et duobus[21] contrariae inter se naturae honos, corallitico[22] in Asia reperto mensurae non ultra bina cubita, candore proximo[23] ebori et quadam similitudine. e diverso niger est Alabandicus[24] terrae suae nomine, quamquam et Mileti nascens, ad purpuram tamen magis aspectu declinante. idem liquatur[25] igni[26] funditurque ad usum[27] vitri.
[38] Trabes ex eo fecere reges quodam certamine, obeliscos vocantes Solis numini sacratos. radiorum eius argumentum in effigie est, et[39] ita significatur nomine Aegyptio. primus omnium id instituit Mespheres[40], qui regnabat in Solis urbe, somnio iussus; hoc[41] ipsum[42] inscriptum [43] in eo, etenim scalpturae[44] illae effigiesque quas videmus Aegyptiae sunt litterae.
[45] postea et alii excidere reges. statuit[46] eos[47] in supra dicta urbe Sesothes[48] quattuor numero, quadragenum octonum cubitorum longitudine, Rhamsesis[49] autem[50], quo regnante Ilium captum est, CXXXX[51] cubitorum.[52] idem[53] ..... digressis[54] inde, ubi fuit Mnevidis[55] regia[56], posuit alium, longitudine quidem[57] CXX cubitorum, sed prodigiosa crassitudine, undenis[58] per latera[59] cubitis[60].