[1] His[2] horae rigandi matutino[3] atque vespera, ne infervescat aqua sole, ocimo[4] tantum et meridie; nam[5] etiam satum celerrime erumpere putant inter initia ferventi aqua aspersum. omnia autem tralata meliora grandioraque fiunt, maxime porri napique. in tralatione et medicina est, desinuntque sentire iniurias, ut gethyum, porrum, raphani, apium, lactucae, rapa, cucumis[6].
[7] omnia autem[8] fere silvestria sunt et[9] foliis minora et caulibus, suco acriora, sicut cunila, origanum, ruta. solum vero ex omnibus lapathum[10] silvestre melius[11]. hoc in sativis[12] rumix[13] vocatur, omnium[14], quae seruntur[15] nascunturque[16], fortissimum; tradunt[17] certe[18] semel satum durare nec vinci umquam a [19]terra[20], maxime iuxta aquas.
[21] usus[22] eius cum tisana[23] tantum in cibis; leniorem[24] gratioremque saporem praestat. silvestre [25] ad multa medicamina utile est.—(Adeoque nihil omisit cura, ut carmine quoque comprehensum[26] reperiam[27], fabis caprini fimi singulis cavatis, si porri, erucae, lactucae , apii, intubi, nasturtii semina inclusa serantur, mire provenire.—Quae sunt et[28] silvestria, eadem sativis[29] sicciora intelleguntur et acriora.)—
[30] Namque et sucorum saporumque dicenda differentia est, vel maior in his quam[31] in pomis. sunt autem acres cunilae[32], origani, nasturti, sinapis, amari absinthi, centaurei; aquatiles cucumeris, cucurbitae, lactucae; acuti thymi[33] , cunilae[34]; acuti et odorati apii, aneti, feniculi. salsus tantum e[35] saporibus non nascitur; aliquando extra insidit pulveris modo, et cicerculis[36] tantum.
[37] Atque ut intellegatur vana ceu plerumque vitae persuasio, panax piperis saporem reddit et magis etiam siliquastrum, ob id piperitidis nomine accepto, libanotis odorem turis, zmyrnium[38] murrae. de panace[39] abunde dictum [40] est. libanotis locis putribus et macris ac roscidis seritur semine[41]. radicem habet olusatri, nihil ture differentem. usus eius post annum stomacho saluberrimus. quidam eam nomine alio rosmarinum appellant. Zmyrnium[42] olus seritur iisdem locis murramque[43] radice[44] resipit[45].
Et hactenus hortensia dicta sint, ciborum gratia dumtaxat . maximum quidem opus in iisdem naturae restat, quoniam proventus tantum adhuc summasque quasdam tractavimus, vera autem cuiusque natura non nisi medico [50] effectu pernosci potest, opus ingens occultumque divinitatis et quo nullum reperiri possit maius. ne singulis id rebus contexeremus, iusta fecit ratio, cum ad alios medendi desideria pertinerent, longis[51] utriusque dilationibus futuris, si miscuissemus. nunc suis quaeque partibus constabunt poteruntque a volentibus iungi.