[1] Tenuioribus utebantur antiqui, stroppos[2] appellantes , unde nata strophiola. quin et vocabulum ipsum tarde[3] communicatum est, inter sacra tantum et bellicos honores coronis suum nomen vindicantibus. cum vero e[4] floribus fierent, serta a serendo serieve[5] appellabantur, quod apud Graecos quoque non adeo antiquitus placuit.
Arborum enim[6] ramis coronari in sacris certaminibus erat primum. postea[7] variari[8] coeptum mixtura versicolori [9] florum, quae invicem odores coloresque accenderet, Sicyone[10] ingenio[11] Pausiae[12] pictoris atque Glycerae[13] coronariae dilectae admodum illi, cum opera eius[14] pictura[15] imitaretur , illa[16] provocans variaret, essetque certamen artis ac naturae, quales etiam nunc extant artificis illius tabellae atque in primis appellata stephaneplocos, qua pinxit ipsam.
idque factum est post Olympiada[17] c. sic coronis e floribus receptis paulo mox subiere[18], quae vocantur Aegyptiae, ac deinde hibernae, cum terra flores negat, ramento[19] e[20] cornibus tincto[21]. paulatimque et Romae subrepsit[22] appellatio corollis inter initia propter gracilitatem nominatis , mox et corollariis, postquam e lamina[23] tenui aerea[24] inaurata aut inargentata dabantur.