[1] verum in montium miraculis ardet Aetna noctibus semper tantoque aevo materia[2] ignium sufficit, nivalis hibernis temporibus egestumque cinerem pruinis operiens. nec in[3] illo tantum natura saevit exustionem terris denuntians: flagrat in Phaselitis[4] mons Chimaera, et quidem inmortali diebus ac noctibus flamma; ignem eius accendi aqua, extingui vero terra aut fimo[5] Cnidius Ctesias tradit. eadem in Lycia Hephaesti[6] montes taeda flammante tacti flagrant, et[7] adeo[8] ut lapides quoque rivorum et harenae in ipsis aquis ardeant, aliturque ignis ille pluviis; baculo si quis ex iis[9] accenso traxerit sulcum[10], rivos ignium sequi narrant. flagrat in Bactris Cophanti noctibus vertex.
[11] flagrat in Medis et[12] in Sittacene[13] confinio Persidis, Susis quidem ad Turrim Albam XV caminis, maximo[14] eorum[15] et interdiu, campus[16]. Babylone[17] flagrat[18]e quadam[19] veluti[20] piscina iugeri magnitudine, Aethiopum[21] iuxta Hesperu[22] montem stellarum modo campi noctu[23]; similiter in Megalopolitanorum agro. nam si[24] intermisit[25] ille iucundus frondemque densi supra se nemoris non[26] adurens et iuxta gelidum[27] fontem semper ardens Nymphaei crater, dira Apolloniatis[28] suis portendit, ut Theopompus tradidit; augetur imbribus[29] egeritque bitumen temperandum fonte illo ingustabili[30], et alias omni bitumine dilutius[31]. sed quis haec miretur?
[32] in medio mari Hiera et Lipara[33] insulae Aeoliae[34] iuxta Italiam cum ipso mari arsere[35] per aliquot dies sociali bello, donec[36] legatio senatus piavit. maximo tamen ardet incendio Theon ochema dictum Aethiopum iugum torrentesque solis ardoribus flammas egerit[37]. tot locis, tot incendiis rerum natura terras cremat!