[1] Interim quae sunt communia et[2] pomis omnibusque sucis saporum[3] genera XIII[4] reperiuntur: dulcis, suavis , pinguis, amarus, austerus, acer, acutus, acerbus, acidus, salsus. praeter haec tria sunt genera mirabili maxime natura : unum in quo plures pariter sentiuntur[5] sapores, ut vinis[6]; namque in iis et austerus et acutus et dulcis et suavis , omnes alieni.
[9] nullus hic aquis nec[10] sucus[11], ut tamen eo ipso fiat aliquis ac suum genus faciat. sentiri quidem aquae[12] saporem ullum[13] sucumve vitium est. magnum his omnibus in odore momentum et[14] magna cognatio; qui et ipse nullus est[15] aquis aut, si sentitur omnino, vitium est. mirum tria[16] naturae praecipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine suco: aquas[17], aëra[18], ignes.