[1] Nec bestiarum solum ad nocendum scelera sunt, sed interim[2] aquarum quoque ac locorum. in Germania trans Rhenum[3] castris[4] a Germanico Caesare promotis maritimo tractu fons erat aquae dulcis solus, qua[5] pota[6] intra biennium dentes deciderent compagesque in genibus solverentur . stomacacen[7] medici vocabant et scelotyrben[8] ea mala[9]. reperta[10] auxilio est herba, quae appellatur Britannica , non nervis modo et oris malis salutaris[11], sed contra anginas[12] quoque et contra serpentes. folia habet oblonga nigra, radicem nigram.
sucus eius exprimitur et[13] e radice. florem vibones vocant, qui collectus, priusquam tonitrum audiatur[14], et devoratus securos in[15] totum annum a metu anginae praestat[16]. Frisi[17], gens tum fida in[18] qua castra erant, monstravere[19] illam. mirorque nominis causam, nisi[20] forte[21] confines oceano Britanniae veluti[22] propinquae[23] dicavere. non enim inde appellatam, quoniam ibi plurima nasceretur, certum est etiam tum Britannia[24] libera.
Fuit[25] quidem et hic quondam ambitus nominibus[26] suis eas adoptandi, ut docebimus fecisse reges. tanta[27] res[28] videbatur[29] herbam[30] invenire, vitam iuvare, nunc fortassis aliquis[31] curam[32] hanc nostram frivolam quoque existimaturis[33] ; adeo deliciis sordent etiam quae ad salutem pertinent[34]. auctores tamen, quarum inveniuntur[35], in primis celebrari[36] par[37] est effectu earum digesto[38] in genera[39] morborum.
qua quidem in reputatione[40] misereri sortis[41] humanae subit, praeter fortuita casusque et quae nova[42] omnis hora excogitat , milia[43] morborum singulis mortalium timenda. Qui gravissimi ex his sint, discernere stultitiae[44] prope[45] videri possit[46], cum suus cuique ac[47] praesens quisque atrocissimus videatur. et de hoc[48] tamen iudicavere aevi[49] experimenta[50], asperrimi cruciatus esse calculorum a stillicidio[51] vesicae, proximum stomachi, tertium eorum, quae[52] in capite doleant, non[53] ob[54] alios[55] fere morte conscita[56].
A[57] Graecis et noxias herbas demonstratas miror equidem[58], nec venenorum tantum, quoniam ea condicio[59] vitae est, ut[60] mori plerumque etiam optumis portus[61] sit, tradatque[62] M[63]. Varro, Servium Clodium equitem Romanum magnitudine doloris in podagra coactum veneno[64] crura perunxisse et postea caruisse sensu omni aeque[65] quam dolore in ea parte corporis.
[66] sed[67] quae fuit venia monstrandi qua mentes solverentur, partus eliderentur, multaque similia? ego nec abortiva dico ac ne amatoria quidem, memor[68] Lucullum[69] imperatorem clarissimum amatorio perisse, nec alia magica[70] portenta, nisi ubi[71] cavenda sunt[72] aut coarguenda, in primis fide eorum damnata. satis operae fuerit[73] abundeque praestatum [74][75] vitae salutares dixisse, .... ac postea[76] inventas[77].