[5] Myrobalanum Trogodytis et Thebaidi[6] et Arabiae, quae[7] Iudaeam ab Aegypto disterminat, commune est, nascen s id[8] unguento, ut ipso nomine[9] apparet, quo item indicatur et glandem esse. arbor[10] est heliotropio[11], quam dicemus[12] inter herbas, simili folio, fructus magnitudine abellanae nucis.
ex his in Arabia nascens Syriaca appellatur et est candida, contra in Thebaide[13] nigra. praefertur illa bonitate olei quod exprimitur, sd copia Thebaica. inter haec Trogodytica vilissima est. Sunt qui Aethiopicam his praeferant, glandem nigram nec[14] pinguem[15], nucleoque gracili, sed liquore qui exprimitur odoratiore[16], nascentem in campestribus. Aegyp-
[17] tiam piuguiorem esse et crassiore cortice rubentem et, quamvis in palustribus nascatur[18], breviorem siccioremque; e diverso Arabicam viridem ac tenuiorem et, quoniam sit montuosa[19], spissiorem[20]; longe autem optimam Petraeam[21] ex quo diximus oppido, nigro cortice, nucleo candido. Unguentarii[22] autem tantum cortices premunt, medici et[23] nucleos, tundentes adfusa paulatim calida aqua.