[1] Poscere videtur locus ipse sideralis scientiae[2] sententiam[3] . Epigenes[4] CXII[5] annos inpleri negavit posse, Berosus excedi[6] CXVI[7]. durat et ea ratio, quam Petosiris ac N e cep sos[8] tradidere[9] (tetartemorion[10] appellant[11] a trium signorum portione), qua posse in Italiae tractu CXXIIII[12] annos vitae contingere apparet. negavere illi quemquam LXXXX partium exortivam mensuram (quod anaphoras vocant) transgredi , et has ipsas incidi occursu maleficorum[13] siderum aut etiam radiis eorum solisque. Aesculapi[14] rursus[15] secta[16] , quae[17] stata[18] vitae spatia[19] a stellis accipi dicit, quantum[20] plurimum tribuat, incertum est.
Primum ergo ipsius artis inconstantia declarat quam incerta res sit. accedunt experimenta[26] recentissimi census, quem intra quadrienninm Imperatores[27] Caesares[28] Vespasiani pater filiusque censores egerunt. nec sunt omnia vasaria[29] excutienda; mediae[30] tantum partis inter Appenninum Padumque ponemus exempla:
[31] CXX annos Parmae tres edidere, [32] Brixilli[33] unus[34] , CXXV Parmae duo, CXXX Placentiae[35] unus[36], Favelltiae una mulier[37] , CXXXV[38] Bononiae L.[39] Terentius M. filius, Arimini vero M. Aponius[40] CXL[41], Tertulla CXXXVII. citra[42] Placentiam in collibus oppidum est Veleiatium[43] , in[44] quo CX[45] annos sex detulere, quattuor vero[46] centenos vicenos, unus CXL[47], M. Mucius[48] M. filius Galeria[49] Felix.
ac ne pluribus moremur in re confessa, in regione Italiae octava centenum annorum censi sunt homines LIIII, centenum denum homines XIIII[50] , centenum vicenum quinum homines duo, centenum [51] tricenum homines quattuor, centenum tricenum quinum [52] aut[53] septenum[54] totidem, centenum quadragenum homines tres.
[55]Alia mortalitatis inconstantia: Homerus eadem nocte natos Hectorem etPolydamanta tradidit[56] , tam[57] diversae sortis viros[58]. C. Mario Cn. Carbone III cos. a. d. V kal. Iunias M. Caelius[59] Rufus et C.[60] Licinius Calvus eadem[61] die geniti sunt, oratores quidem ambo, sed tam dispari eventu. hoc etiam isdem horis nascentibus in toto mundo cotidie evenit, pariterque domini ac servi gignuntur, reges et inopes.