[1] Insecta multi negarunt spirare, idque ratione persuadentes, quoniam[2] viscera interiora[3] nexus spirabilis non inessent[4]. itaque vivere ut fruges arboresque, sed plurimum interesse[5], spiret aliquid[6] an vivat. eadem de causa nec sanguinem iis esse, qui sit nullis[7] carentibus corde atque iecore. sic nec spirare ea quibus pulmo desit. unde numerosa quaestionum series exoritur.
iidem enim et vocem esse iis negant in tanto murmure apium[8], cicadarum sono, et alia[9] quae suis[10] aestimabuntur locis. nam mihi contuenti semper suasit[11] rerum natura nilil incredibile existimare de ea. nec video cur magis possint non[12] trahere animam talia et vivere quam spirare[13] sine visceribus, quod etiam in marinis docuimus[14] quamvis arcente spiritum[15] densitate et altitudine umoris.
volare quidem aliqua et animatu carere in ipso spiritu viventia , habere sensum victus, generationis, operis atque etiam de futuro curam, et quamvis non sint membra quae velut carina[16] sensus invehant, esse tamen iis auditum, olfactum , gustatum, eximia praeterea naturae dona, sollertiam, animum, artem, quis facile crediderit?
[17] sanguinem non esse iis fateor sic ut[18] terrestribus quidem, cunctis inter se similem: verum[19] ut saepiae in mari sanguinis vires[20] atramentum optineat [21], purpurarum generi infector[22] ille sucus, sic et insectis quisquis est vitalis umor, hic erit[23] sanguis. denique[24] existimatio [25] sua[26] cuique sit: nobis propositum est[27] naturas[28] rerum manifestas indicare[29], non causas indagare dubias.