vitium vero in scrobibus siccis stramento opertos ac deinde terra obrutos, ut cacumine exstent[1].
[2] Cato vitem tribus modis inserit: praesectam findi iubet per medullam, in eam surculos exacutos, ut dictum [3] est, addi, medullas iungi[4]. altero, si[5] inter se vites contingant , utriusque in obliquum latere contrario adraso[6] iunctis medullis colligari. tertium genus est terebrare vitem in obliquum ad medullam calamosque addere longos pedes binos atque ita ligatum insitum intritaque inlitum operire terra calamis subrectis.
[7] nostra aetas correxit, ut Gallica uteretur terebra, quae excavat nec urit—quoniam adustio omnis hebetat—, atque ut gemmascere incipiens eligeretur[8] calamus, nec plus quam binis ab insito[9] emineret oculis, ulmi[10]... vimine alligato[11].... bina[12] circumdarentur [13].... acie a duabus partibus, ut inde potius destillaret mucor[14], qui maxime vites infestat; dein cum evaluissent flagella[15] pedes binos, vinculum insiti incideretur, ubertati[16] crassitudine permissa.
[17] vitibus inserendis tempus dedere ab aequinoctio autumno ad germinationis initia. sativae plantae silvestrium radicibus inseruntur natura siccioribus [18]; si sativae silvestribus inserantur, degenerant in feritatem[19]. reliqua caelo constant. aptissima insitis siccitas [20];[21] huius enim remedium[22]: adpositis fictilibus vasis modicus umor per cinerem destillat[23]. inoculatio rores amat lenes.