[1][2] Proxime[3] varietates generum medicinarumque[4] mala[5] habent. ex his verna acerba[6] et[7] stomacho inutilia sunt, alvum, vesicam[8] circumagunt, nervos laedunt. cocta meliora.—Cotonea cocta suaviora, cruda tamen, dumtaxat matura, prosunt sanguinem excreantibus et[9] dysintericis , cholericis, coeliacis. non idem possunt[10] decocta, quoniam amittunt constringentem illam vim suci, * et tamen decocuntur in aqua caelesti ad eadem, quae supra scripta sunt.
quae[15] ex iis[16] cruda in melle conduntur[17], alvum movent; mellis autem suavitati multum[18] adiciunt stomachoque utilius id faciunt. quae vero in melle cocta conduntur[19], quidam ad stomachi vitia trita[20] cum rosae foliis decoctis dant pro cibo[21]. sucus crudorum lienibus, orthopnoicis[22], hydropicis prodest, item mammis, condylomatis, varicibus; flos et viridis et siccus inflammationibus oculorum, excreationibus sanguinis, mensibus mulierum.
[23] fit et[24] sucus ex illis[25] mitis[26] cum vino dulci tusis[27], utilis coeliacis et iocineri. decocto quoque eorum foventur, si procidant, vulvae et interanea. fit et oleum ex[28]iis[29], quod melinum vocavimus, quotiens .... non fuerint[30] in umidis nata. ideo utilissima quae ex Sicilia veniunt, minus utilia struthia, quamvis cognata. radix eorum circumscripta terra manu sinistra[31] capitur ita, ut qui id[32] faciet[33] dicat, quare[34] capiat et cuius causa. sic[35] adalligata strumis medetur.
[50] Punici mali novem genera nunc iterari[51] supervacuum [52]. ex iis[53] dulcia, quae apyrena[54] alio nomine appellavimus[55],[56] stomacho inutilia habentur; inflationes pariunt, dentes[57] gingivasque laedunt. quae vero ab his sapore[58] proxima vinosa diximus, parvum nucleum habentia, utiliora paulo intelleguntur; alvum sistunt et stomachum, dumtaxat pauca[59], ultraque[60] satietatem et[61] haec minime danda, quamquam omnino nulla in febri, nec carne acinorunm utili[62] nec suco. caventur aeque vomitionibus ac bilem reicientibus[63].
[64] uvam in his ac ne mustum quidem, sed protinus vinum aperuit[65] natura. utrumque asperiore cortice; hic acerbis[66] in magno usu[67]. vulgus coria maxume perfici[68] illo[69] novit[70] ; ob id[71] malicorium appellant medici. urinam cieri eodem monstrant mixtaque galla in aceto decoctum[72] mobiles dentes stabilire. expetitur gravidarum malaciae, quoniam gustatu moveat infantem. dividitur[73] malum caelestique aqua madescit ternis fere diebus; haec bibitur frigida coeliacis et sanguinem excreantibus.
[74] Ex acerbo[75] fit medicamentum quod stomatice vocatur , utilissimum oris vitiis, narium, aurium, oculorum caligini, pterygiis, genitalibus et iis[76], quas nomas vocant et quae in ulceribus excrescunt[77], contra leporem marinum[78] hoc modo: acinis detracto cortice tunsis sucoque decocto[79] ad[80] tertias cum[81] croci[82] et aluminis scissi, murrae, mellis Attici selibris[83].
[84] alii et hoc modo faciunt: punica acida. multa[85] tunduntur, sucus in cacabo novo coquitur mellis crassitudine[86] ad virilitatis et sedis vitia et omnia, quae lycio curantur, aures purulentas, epiphoras incipientes, rubras[87] maculas in manibus. rami punicorum serpentes fugant. cortices[88] punici ex vino cocti[89] et inpositi perniones sanant[90][91]. contusum malum ex III heminis vini decoctum[92] ad heminam tormina et taenias[93] pellit. punicum in olla nova, coperculo[94] inlito[95], in furno exustuml et contritum potumque in vino sistit alvum, discutit tormina.
[96] Primus pomi huius partus florere incipientis cytinus vocatur a[97] Graecis, mirae observationis multorum experimento . si quis unum ex his, solutus vinculo omni cinctus et calciatus[98] atque etiam anuli, decerpserit II digitis, pollice[99] et quarto, sinistrae manus atque ita[100] lustratis levi tactu[101] oculis in os additum devoraverit, ne dente contingat[102], adfirmatur nullam oculorum inbecillitatem passurus eodem[103] anno.
iidem[104] cytini siccati tritique[105] carnes excrescentes. cohibent, gingivis et dentibus medentur, vel si mobiles sint, decocto suco. ipsa corpuscula trita ulceribus, quae serpunt putrescuntve, inlinuntur, item oculorum inflammationi intestinorumque et fere ad omnia quae cortices malorum . adversantur scorpionibus.
[106] Non est satis mirari curam diligentiamque priscorum , qui omnia scrutati nihil intemptatum reliquerunt[107]. in hoc ipso cytino flosculi sunt, antequam scilicet malum ipsum prodeat, erumpentes, quos[108] balaustium[109] vocari diximus . hos quoque ergo experti invenere scorpionibus[110] adversari. sistunt potu menses feminarum, sanant ulcera oris[111], tonsillas[112], uvam, sanguinis excreationes, ventris et stomachi solutiones[113], genitalia, ulcera quacumque in parte manantia.
[114] siccavere etiam, ut sic[115] quoque experirentur, inveneruntque tusorum farina dysintericos a morte revocari . alum sistunt[116]. quin et[117] nucleos ipsos[118] acinorum experiri non piguit. tosti tusique stomachum[119] iuvant cibo aut potionibus[120]. per se[121] bibuntur ex aqua caelesti ad sistendam[122] alvum. radix decocta sucum remittit[123], qui taenias[124] necat[125] victoriati pondere. eadem discocta in aqua quas lycium praestat utilitates[126].