C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXIV
[1] Ne silvae quidem horridiorque naturae[2] facies medicinis carent, sacra illa parente rerum omnium nusquam non remedia disponente homini, ut medicine[3] fieret etiam solitudo[4] ipsa, et[5] ad[6] singula[7] illius[8] discordiae atque concordiae miraculis occursantibus[9]. quercus et olea tam pertinaci odio dissident, ut altera in alterius scrobe depacta emoriantur[10], quercus vero et iuxta nucem iuglandem. pernicialia et brassicae cum vite odia; ipsum olus, quo vitis fugatur,
[11] adversum cyclamino et origano arescit. quin et annosas iam et quae sternantur arbores difficilius caedi, celerius marcescere[12] tradunt, si prius manu quam ferro attingantur. pomorum onera a iumentis[13] statim sentiri[14], ac[15], nisi prius ostendantur iis[16], quamvis pauca portent, sudare ilico[17]. ferulae asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris vero iumentis praesentaneo veneno, qua de causa id animal Libero patri adsignatur, cui et ferula.
[18] surdis etiam rerum sua cuique sunt venena ac minimis quoque. philyra [19] coci et polline[20] nimium salem cibis[21] eximunt; praedulcium fastidium sal temperat; nitrosae aut amarae aquae polenta addita mitigantur[22], ut intra duas horas bibi possint , qua de causa in saccos vinarios additur polenta. similis vis[23] Rhodiae cretae et argillae nostrati[24]. concordia valent[25], cum pix[26] oleo extrahitur, quando utrumque pinguis naturae est. oleum solum calci miscetur, quando utrumque aquas odit. cummis[27] aceto facilius eluitur, atramentum[28] aqua, innumera praeterea alia[29], quae suis locis dicentur adsidue.
Hinc[30] nata medicina[31]. haec sola naturae placuerat[32] esse remedia, parata vulgo, inventu facilia ac sine inpendio[33] e[34] quibus vivimus[35]. postea fraudes hominum et ingeniorum capturae officinas invenere istas[36], in quibus sua cuique homini venalis promittitur[37] vita. statim compositiones[38] et mixturae inexplicabiles decantantur[39],
Arabia atque India remedia[40] aestimantur, ulcerique parvo medicina a Rubro mari inputatur[41], cum remedia vera cotidie pauperrimus quisque cenet[42]. nam si ex horto[43] petantur aut herba vel frutex quaeratur[44], nulla artium vilior fiat[45]. ita est profecto, magnitudine[46] populus R.[47] perdidit[48] ritus, vincendoque[49] victi sumus. paremus externis, et una artium imperatoribus quoque imperaverunt. verum[50] de his alias plura.