[1] Italia dehinc primique[2] eius Ligures, mox Etruria, Vmbria, Latium, ibi[3] Tiberina ostia et Roma, terrarum caput, XVI p. intervallo a mari. Volscum[4] postea litus et Campaniae, Picentinum inde ac Lucanum Bruttiumque, quo longissime in meridiem ab Alpium paene[5] lunatis iugis in maria excurrit Italia. ab eo Graeciae ora, mox Sallentini [6], Poeduculi[7], Apuli, Paeligni[8], Frentani, Marrucini, Vestini, Sabini[9], Picentes, Galli[10], Vmbri, Tusci[11], Veneti, Carni, Iapudes[12], Histri, Liburni.
nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter[13] atque in transcursu ad hune modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deum electa quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa[14] congregaret[15] imperia[16] ritusque molliret[17] et tot populorum discordes[18] ferasque[19] linguas sermonis commercio contraheret ad[20] conloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret.
sed quid agam? tanta nobilitas omnium locorum, quos[21] quis attigerit, tanta rerum singularum populorumque [22] claritas tenet[23]. urbs Roma vel sola in ea, .... et digna iam tam[24] festa cervice facies, quo tandem narrari debet opere? qualiter Campaniae ora per se felixque illa ac beata amoenitas, ut palam sit uno in loco gaudentis opus esse naturae?
[25] iam vero tota ea[26] vitalis ac perennis salubritas , talis[27] caeli temperies[28], tam fertiles campi, tam aprici colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam munifica silvarum genera, tot montium adflatus, tanta frugum vitiumque et olearum fertilitas, tam nobilia[29] pecudi[30] vellera, tam opima tauris colla, tot lacus, tot amnium fontiumque ubertas totam eam perfundens, tot maria, portus[31], gremiumque[32] terrarum commercio patens undique et tamquam iuvandos[33] ad mortales ipsa avide in maria procurrens!
neque ingenia ritusque ac viros et lingua manuque superatas commemoro gentes. ipsi de ea iudicavere Grai[34], genus in gloriam sui[35] effusissimum, quotam partem ex ea appellando Graeciam Magnam! nimirum id, quod in caeli mentione fecimus, hac quoque in parte faciendum est, ut notas quasdam et pauca sidera attingamus. legentes tantum quaeso[36] meminerint ad singula toto orbe edissertanda[37] festinari.
[38] Est ergo folio maxime querno adsimulata[39], multo proceritate amplior quam latitudine, in laevam se[40] flectens[41] cacumine et Amazonicae figura desinens parmae, ubi a medio excursu Cocynthos[42] vocatur, per sinus lunatos duo cornua emittens, Leucopetram dextra, Lacinium sinistra. patet longitudine ab Inalpino[43] fine Praetoriae Augustae per urbem Capuamque cursu meante Regium oppidum, in umero[44] eius situm, a quo veluti cervicis incipit flexus, decies centena et viginti milia passuum, multoque amplior mensura fieret Lacinium usque, ni talis obliquitas in latus degredi[45] videretur.
[46] latitudo eius varia est, quadringentorum decem milium inter duo maria Inferum et Superum amnesque Varum atque Arsiam, media[47] autem[48] ferme circa urbem Romam ab ostio Aterni[49] amnis in Hadriaticum mare influentis ad Tiberina ostia CXXXVI, et paulo minus a Castro Novo Hadriatici maris Alsium[50] ad Tuscum aequor, haud ullo in[51] loco CC latitudinem[52] excedens. universae autem ambitus a Varo ad Arsiam[53]XX, XLVIIII[54] p. efficit.
[55] abest a circumdatis terris Histria ac Liburnia quibusdam[56] locis centena milia, ab Epiro et Illyrico quinquaginta, ab Africa minus ducenta, ut auctor est M. Varro, ab Sardinia centum viginti milia, ab Sicilia MD, a Corcyra[57] minus LXXX, ab Issa[58] L???. incedit per maria caeli regione ad meridiem quidem, sed, si quis[59] id diligenti subtilitate exigat[60], inter sextam horam primamque brumalem.
Nunc ambitum eius urbesque enumerabimus, qua in re praefari necessarium est auctorem nos Divum Augustum secuturos discriptionemque[61] ab eo factam Italiae totius in regiones XI, sed ordine eo, qui litorum tractu fiet[62]; urbium quidem vicinitates oratione[63] utique praepropera[64] servari non posse, itaque interiore parte[65] digestionem in litteras eiusdem nos secuturos, coloniarum mentione signata, quas ille in eo prodidit numero. nec situs originesque persequi facile est, Ingaunis[66] Liguribus — ut ceteri omittantur — agro tricies dato.
Igitur ab amne Varo Nicaea[68] a Massiliensibus conditum , fluvius Palo[69], Alpes populique Inalpini[70] multis nominibus, sed maxime Capillati, oppido[71] Vediantiorum civitatis Cemene- lo[72], portus Herculis Monoeci[73], Ligustina[74] ora. Ligurum celeberrimi ultra Alpes Sallui[75], Deciates[76], Oxubi[77], citra Veneni, Turri[78], Soti, Bagienni[79], Statielli, Binbelli, Maielli[80], Caburriates[81], Casmonates, Velleiates[82] et quorum oppida in ora proxime[83] dicemus.
[84] flumen Rutuba[85], oppidum Album[86] Intimilium, flumen Merula, oppidum Album Ingaunum, portus Vadorum[87] Sabatium, flumen Porcifera, oppidum Genua, fluvius Fertor[88], portus Delphini, Tigulia intus[89], Segesta[90] Tiguliorum[91], flumen Macra[92], Liguriae finis. a tergo autem supra dictorum omnium Appenninus mons Italiae amplissimus, perpetuis iugis ab Alpibus tendens ad Siculum fretum. ab altero eius 49 latere ad Padum amnem Italiae ditissimum omnia nobilibus oppidis nitent, Libarna, Dertona colonia, Iria, Vardacate[93], Industria, Pollentia[94], Carrea[95] quod Potentia cognominatur, Foro Fulvi quod Valentinum, Augusta Bagiennorum[96], Alba Pompeia, Hasta[97], Aquis Statiellorum. haec regio ex discriptione Augusti nona est. patel ora Liguriae inter amnes Varum et Macram CCXI[98] p.
[99] Adnectitur septima[100], in qua Etruria est ab amne Macra, ipsa mutatis saepe nominibus. Vmbros inde exegere antiquitus Pelasgi, hos Lydi, a quorum rege Tyrrheni[101], mox a sacrifico ritu lingua Graecorum Tusci[102] sunt cognominati. primum Etruriae oppidum Luna, portu nobile, colonia Luca a mari recedens propiorque Pisae inter amnes Auserem et Arnum, ortae a Pelopidis[103] sive a Teutanis[104], Graeca gente. vada Volaterrana, fluvius Caecina[105], Populonium, Etruscorum quondam hoc tantum in litore.
[106] hinc amnes[107] Prile[108], mox Vmbro, navigiorum capax, et ab eo tractus Vmbriae portusque Telamo, Cosa Volcientium[109] a populo Romano deducta, Graviscae, Castrum Novum, Pyrgi[110], Caeretanus amnis et ipsum Caere intus m. p[111]. VII[112], Agylla a Pelasgis conditoribus dictum, Alsium, Fregenae[113], Tiberis amnis a Macra CCLXXXIIII p. intus coloniae Falisca, Argis orta, ut auctor est Cato, quae cognominatur Etruscorum, Lucus Feroniae[114], Rusellana, Seniensis, Sutrina[115].
de cetero Arretini[116] Veteres, Arretini[117] Fidentiores, Arretini[118] Iulienses, Amitinenses, Aquenses cognomine Taurini, Blerani, Cortonenses[119], Capenates, Clusini Novi, Clusini Veteres, Florentini[120] praefluenti Arno[121] adpositi, Faesulae, Ferentinum, Fescennia, Hortanum, Herbanum , Nepet[122], Novem Pagi, Praefectura[123] Claudia Foroclodi, Pistorium, Perusia, Suanenses, Saturnini qui ante[124] Aurini[125] vocabantur, Subertani[126], Statonienses[127], Tarquinienses[128], Tuscanienses , Vetulonienses[129], Veientani[130], Vesentini[131], Volaterrani, Volcentani[132] cognomine Etrusci, Volsinienses[133]. in eadem parte oppidorum veterum nomina retinent agri Crustuminus, Caletranus.
Tiberis, antea Thybris[134] appellatus et prius Albula, e media fere longitudine Appennini finibus Arretinorum profluit[135], tenuis primo nec nisi piscinis corrivatus emissusque navigabilis, sicuti Tinia[136] et Clanis[137] influentes in eum, novenorum[138] ita conceptu dierum, si non adiuvent imbres. sed Tiberis propter aspera et confragosa ne sic quidem, praeterquam trabibus verius quam ratibus, longe meabilis fertur[139], per CL p. non procul Tiferno Perusiaque et Ocriculo [140] Etruriam ab Vmbris ac Sabinis, mox citra XVI[141] p. urbis Veientem agruma Crustumino, dein Fidenatem[142] Latinumque a Vaticano dirimens.
sed infra[143] Arretinum Clanim[144] duobus et quadraginta fluviis auctus[145], praecipuis[146] autem Nare et Aniene, qui et ipse[147] navigabilis Latium includit a tergo, nec minus tamen aquis ac tot fontibus in urbem perductis, et ideo quamlibet magnarum navium ex Italo maria capax, rerum in toto orbe nascentium mercator placidissimus, pluribus prope solus quam ceteri in omnibus terris amnes accolitur aspiciturque villis.
[153] Latium antiquum a Tiberi Cerceios[154] servatum est m. p[155]. L longitudine: tam tenues[156] primordio[157] imperi fuere radices. colonis saepe mutatis tenuere alii aliis temporibus, Aborigines , Pelasgi, Arcades, Siculi, Aurunci[158], Rutuli et ultra Cerceios[159] Volsci, Osci, Ausones[160], unde nomen Lati processit ad[161] Lirim amnem. in principio est Ostia colonia ab Romano rege deducta, oppidum Laurentum, lucus[162]Iovis Indigetis, amnis Numicius[163], Ardea a Danaë[164] Persei matre condita.
[165] dein quondam Aphrodisium, Antium colonia, Astura flumen et insula, fluvius Nymphaeus, Clostra Romana, Cercei[166], quondam insula inmenso quidem mari circumdata, ut creditur Homero , et[167] nunc planitie[168]. mirum est quod hac de re tradere hominum notitiae possumus. Theophrastus, qui primus externorum aliqua de Romanis diligentius scripsit —nam Theopompus, ante quem nemo mentionem habuit, urbem dumtaxat a Gallis captam dixit, Clitarchus[169], ab eo proximus, legationem tantum ad Alexandrum missam— hic
[175]aliud miraculum a Cerceis palus Pomptina[176] est, quem locum XXIIII[177] urbium fuisse Mucianus ter consul prodidit. dein flumen Aufentum[178], supra quod Tarracina[179] oppidum, lingua volscorum[180] Anxur[181] dictum, et ubi fuere Amyclae sive Amynclae [182], a serpentibus deletae, dein locus Speluncae[183], lacus Fundanus, Caieta[184] portus, oppidum Formiae, Hormiae[185] dictum, ut existimavere, antiqua Laestrygonum sedes. ultra fuit oppidum Pirae[186], est[187] colonia Minturnae, Liri amne divisa, Clani[188] olim appellate[189], Sinuessa[190], extremum[191] in adiecto Latio, quam quidam Sinopen dixere vocitatam.
hinc felix illa Campania[192], ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles et temulentia nobilis[193] suco per omnes terras incluto atque, ut veteres dixere, summum Liberi Patris cum Cerere certamen. hinc setini et Caecubi protenduntur[194] agri; his iunguntur Falerni[195], Caleni[196], dein consurgunt Massici, Gaurani Surrentinique montes. ibi Leborini[197] campi sternuntur et in delicias alicae politur[198] messis[199]. haec litora fontibus calidis rigantur praeterque cetera in toto mari conchylio et pisce nobili adnotantur. nusquam generosior oleae liquor est[200], hoc quoque certamen humanae voluptatis. tenuere Osci, Graeci, Vmbri, Tusci, Campani.
[206] litore autem Neapolis, Chalcidensium et ipsa, Parthenope[207] a tumulo Sirenis appellata, Herculaneum[208], Pompei baud procul spectato[209] monte Vesuvio[210], adluente vero Sarno[211] amne[212], ager Nucerinus et[213]VIIII p. a mari ipsa Nuceria, Surrentum cum promunturio Minervae, Sirenum quondam sede[214]. navigatio a Cerceis II de LXXX patet. regio ea a[215] tiberi prima Italiae servatur ex discriptione[216] Augusti.
Intus coloniae Capua, ab XL[217] campo dicta, Aquinum, suessa[218], Venafrum, Sora, Teanum Sidicinum cognomine, Nola[219]; oppida Abellinum[220], Aricia[221], Alba Longa, Acerrani, Allifani, Atinates, Aletrinates, Anagnini[222], Atellani, Aefulani[223], Arpinates, Auximates, Abellani[224], Alfaterni[225] et qui ex agro Latino, item Hernico, item Labicano cognominantur[226], Bovillae[227], Caiatia[228], Casinum, Calenum, Capitulum Hernicum[229], Cereatini qui Mariani cognominantur, Corani[230] a Dardano Troiano orti, Cubulterini[231],
Castrimoenienses[232], Cingulani, Cabienses[233] in monte albano, Foropopulienses[234] ex Falerno, Frusinates, Ferentinates, Freginates, Fabraterni[235] Veteres[236], Fabraterni[237] Novi, Ficolenses[238], fregellani, Forum Appi[239], Forentani, Gabini[240], Interamnates[241] Sucasini[242] qui et Lirenates vocantur, Ilionenses, Lanivini[243], Norbani, Nomentani, Praenestini urbe quondam Stephane dicta, Privernates, Setini, Signini[244], Suessulani, Telesini[245], Trebulani cognomine Ballienses[246], Trebani, Tusculani, Verulani, veliterni,
[247] Vlubrenses, Vrbanates[248] superque Roma ipsa, cuius nomen alterum dicere nisi[249] arcanis caerimoniarum nefas habetur optimaque et salutari fide abolitum enuntiavit valerius Soranus luitque mox poenas. non alienum videtur inserere hoc loco exemplum religionis antiquae ob hoc maxime silentium institutae. namque diva Angerona, cui sacrificatur a. d[250]. XII kal. Ian., ore obligato obsignatoque simulacrum habet.
[251]Vrbem tris portas habentem Romulus reliquit aut, ut[252] plurimas tradentibus credamus, IIII[253]. moenia eius collegere ambitu imperatoribus censoribusque Vespasianis anno conditae [254][255] DCCCXXVI[256] m. p. XIII.CC, conplexa montes septem. ipsa dividitur in regiones XIIII, compita[257] Larum[258] CCLXV. eiusdem spatium mensura currente[259] a miliario in capite Romani fori statute ad singulas portas, quae sunt hodie numero XXXVII, ita ut XII portae[260] semel[261] numerentur praetereanturque ex veteribus VII, quae esse desierunt, efficit passuum per directum XX.M[262] .DCCLXV[263].
[264] ad extrema vero tectorum cum castris praetoriis[265] ab eodem miliario per vicos omnium viarum mensura colligit paulo amplius LX[266] p. quod[267] si quis altitudinem tectorum addat, dignam profecto aestimationem concipiat fateaturque nullius urbis magnitudinem in toto orbe potuisse ei comparari. clauditur ab oriente aggere[268] Tarquini Superbi, inter prima opere mirabill ; namque eum muris aequavit qua maxime patebat aditu plano[269]. cetera[270] munita erat[271] praecelsis muris aut abruptis montibus, nisi quod exspatiantia[272] tecta multas[273] addidere urbes.
In prima regione praeterea fuere in Latio clara oppida satricum[274], Pometia, Scaptia, Politorium[275], Tellena[276], Tifata[277], Caenina[278], Ficana, Crustumeria[279], Ameriola, Medullum[280], Corniculum , Saturnia ubi nunc Roma est, Antipolis quod nunc Ianiculum in[281] parte Romae[282], Antemnae[283], Camerium, Collatia[284], Amitinum[285],
Norbe, Sulmo, et cum iis carnem in monte albano soliti accipere populi Albenses: Albani, Aesolani[286], Accienses, Abolani, Bubetani[287], Bolani, Cusuetani[288], Coriolani, fidenates, Foreti, Hortenses, Latinienses, Longani[289], Manates, Macrales[290], Munienses[291], Numinienses[292], Olliculani, Octulani, Pedani, Poletaurini[293], Querquetulani, Sicani, Sisolenses, Tolerienses , Tutienses, Vimitellari[294], Velienses[295], Venetulani, Vitellenses [296].
[297] ita ex antiquo Latio LIII populi interiere sine vestigiis. in Campano autem agro Stabiae oppidum fuere usque[298] ad Cn. Pompeium L. Catonem cos. pr[299]. kal. Mai[300]., quo die L. Sulla legatus bello sociali id[301] delevit, quod nunc in villaim[302] abiit. intercidit[303] ibi et Taurania. sunt morientes[304] Casilini[305] reliquiae. praeterea auctor est Antias oppidum latinorum Apiolas[306] captum a L. Tarquinio rege, ex cuius praeda Capitolium is[307] inchoaverit[308]. a Surrentino[309] ad Silerum[310] amnem XXX m. p. ager[311] Picentinus fuit Tuscorum, templo iunonis Argivae[312] ab Iasone condito insignis. intus oppidum Salerni[313], Picentia.
[314] A Silero regio tertia et ager Lucanus Bruttiusque incipit, nec ibi rara[315] incolarum mutatione. tenuerunt eum[316] Pelasgi, Oenotri, Itali, Morgetes[317], Siculi, Graeciae maxime populi, novissime Lucani[318] Samnitibus[319] orti duce Lucio. oppidum [320] Paestum[321], Graecis Posidonia[322] appellatum, sinus Paestanus, oppidum Elea[323] quae[324] nunc Velia[325], promunturium Palinurum, a quo sinu[326] recedente traiectus ad Columnam[327] Regiam C m. p. proximum autem[328] flumen Melpes,
oppidum Buxentum, Graeciae [329] Pyxus[330], Laus amnis. fuit et oppidum eodem[331] nomine. ab eo Bruttium[332] litus, oppidum Blanda[333], flumen Baletum[334], portus Parthenius[335] Phocensium[336] et sinus Vibonensis, locus Clampetiae, oppidum Tempsa[337], a Graecis Temese[338] dictum, et Crotoniensium Terina sinusque ingens[339] Terinaeus[340]. oppidum Consentia intus.
[341] in paeninsula[342] fluvius Acheron, a quo oppidani Aceruntini[343] . Hippo[344], quod nunc Vibonem[345] Valentiam appellamus, portus Herculis, Metaurus amnis, Tauroentum [346] oppidum, portus Orestis et Medma[347]. oppidum Scyllaeum , Crataeis[348] fluvius, mater, ut dixere, Scyllae. dein Columna[349] Regia, Siculum fretum ac duo adversa promunturia , ex Italia Caenus[350], e Sicilia Pelorum, XII stadiorum intervallo,
[351] unde Regium XCIV[352]. inde Appennini silva Sila[353], promunturium[354] Leucopetra XV p., ab ea LI[355] Locri[356], cognominati a promunturio Zephyrio. absunt a Silero CCCIII.
Et includitur Europae sinus primus. in eo[357] maria nuncupantur: unde inrumpit, Atlanticum, ab aliis Magnum; qua intrat, Porthmos[358] a Graecis, a nobis Gaditanum fretum; cum intravit, Hispanum quatenus Hispanias adluit[359], ab aliis Hibericum aut Baliaricum[360]; mox Gallicum ante Narbonensem provinciam;
[361] hinc Ligusticum; ab eo ad Siciliam insulam Tuscum[362], quod ex Graecis alii Notium[363], alii Tyrrenum, e nostris plurimi Inferum vocant. ultra Siciliam quod est[364] ad sallentinos[365], Ausonium Polybius appellat, Eratosthenes autem inter ostium oceani et Sardiniam[366] quicquid est Sardoum [367], inde ad Siciliam Tyrrenum[368], ab hac Cretam usque Siculum, ab ea Creticum.
[369] Insulae per haec maria primae omnium Pityussae[370] Graecis[371] dictae a frutice[372] pineo; nunc Ebusus vocatur utraque , civitate foederata, angusto freto interfluente. patent XLVI[373], absunt ab Dianio[374] DCC[375] stadia, totidem Dianium[376] per continentem a Carthagine Nova, tantundem[377] a Pityussis[378] in altum[379] Baliares[380][381] duae[382] et Sucronem versus Colubraria.
[383] Baliares[384] funda bellicosas Graeci Gymnasias dixere. maior C p. est longitudine, circuitu vero CCCCLXXV[385]. oppida habet civium Romanorum Palmam et Pollentiam[386], Latina Guium[387] et Tucim[388], et foederatum Bocchorum[389] fuit. ab ea XXX distat minor, longitudine XL[390], circuitu[391] CL. civitates habet Iamonem[392], Saniseram, Magonem.
[393] a maiore XII in altum abest Capraria, insidiosa naufragiis, et e regione Palmae urbis Menariae[394] ac Tiquadra et[395] parva Hannibalis. Ebusi[396] terra serpentes fugat, Colubrariae[397] parit[398], ideo infesta omnibus nisi Ebusitanam [399] terrain inferentibus; Graeci Ophiussam[400] dixere. nec[401] cuniculos Ebusus gignit, populantes Baliarium messes.
[402]Sunt aliae viginti ferme parvae mari vadoso[403], Galliae autem ora in Rhodani ostio Metina[404], mox quae Blascorum[405] vocatur, et tres Stoechades a vicinis Massiliensibus dictae propter ordinem quo sitae sunt[406]. nomina[407] singulis Prote[408], Mese[409], quae et Pomponiana vocatur, tertia Hypaea[410], ab iis[411] Sturium[412], Phoenice, Phila, Lero[413] et Lerina adversum Antipolim , in qua Berconi[414] oppidi memoria.