[1] Consentaneum videtur, priusquam digrediamur a natura hominum, indicare quae cuiusque inventa[2] sint. emere[3] ac vendere Mercurius[4], vindemiare[5] instituit Liber pater[6][7] ; idem diadema, regium insigne, et triumphum invenit; Ceres frumenta, cum antea glande vescerentur, eadem molere et conficere in Attica, ut alii[8], et in[9] Sicilia, ob id dea iudicata . eadem prima leges dedit, ut alii[10] putavere, Rhadamanthus [11].
[12]Litteras semper arbitror Assyrias[13] fuisse, sed alii apud Aegyptios[14] a Mercurio, ut[15] Gellius, alii apud Syros repertas volunt, utrique[16] in Graeciam attulisse[17] e Phoenice Cadmum sedecim numero, quibus Troiano bello Palameden adiecisse quattuor hac figura ζυφχ[18], totidem post eum Simoniden melicum[19]ψξωθ[20], quarum omnium vis in nostris recognoscitur . Aristoteles decem et[21] octo priscas fuisse[22] et duas ab Epicharmo[23] additas χζ[24] quam a Palamede[25] mavult[26].
[27] Anticlides in Aegypto invenisse quendam nomine Menen[28] tradit, XV annorum[29] ante Phoronea[30], antiquissimum Graeciae regem, idque monumentis adprobare conatur. e diverso Epigenes apud Babylonios D???CCXX annorum observationes siderum coctilibus[31] laterculis inscriptas docet, gravis auctor in primis ; qui minimum, Berosus[32] et Critodemus, CCCCXC[33] . ex quo apparet[34] aeternus[35] litterarum usus. in Latium eas[36] attulerunt Pelasgi.
[37]Laterarias ac[38] domus[39] constituerunt primi[40] Euryalus et Hyperbius fratres Athenis; antea specus erant pro domibus. Gellio Toxius[41] Caeli filius lutei .aedificii inventor placet, exemplo sumpto ab hirundinum nidis[42] . oppidum[43] Cecrops a se appellavit Cecropiam, quae nunc est[44] arx Athenis[45] . aliqui Argos a Phoroneo rege ante conditum[46] volunt, quidam et Sicyonem, Aegyptii vero multo ante apud ipsos Diospolin[47] .
[48]tegulas invenit Cinyra[49] , Agriopae[50] filius, et metalla aeris, utrumque in insula Cypro, item forcipem, martulum[51] , vectem, incudem; puteos Danaus ex Aegypto advectus in Graeciam qua[52] vocabatur Argos[53] Dipsion; lapicidinas[54] Cadmus Thebis aut[55], ut Theophrastus[56], in Phoenice; Thrason[57] muros; turres[58], ut[59] Aristoteles, Cyclopes[60] , Tirynthii[61] , ut Theophrastus ;
Aegyptii textilia[62] , inficere[63] lanas Sardibus Lydi, fusos in lanificio Closter, filius Arachnae[64], linum[65] et retia Arachne, fulloniam artem Nicias Megarensis, sutrinam[66] Tychius Boeotius[67] . medicinal Aegyptii apud ipsos volunt repertam, alii per Arabum, Babylonis[68] et Apollinis filium, herbariam et medicamentariam a Chirone[69] , Saturni et Philyrae[70] filio.
[71]aes conflare et temperate Aristoteles Lydum[72] Scythen[73] monstrasse, Theophrastus[74] Delam[75] Phrygem putant[76], aerariam fabricam alii Chalybas, alii Cyclopas[77] , ferrum Hesiodus in Creta eos[78] qui vocati sunt Dactyli Idaei. argentum invenit Erichthonius[79] Atheniensis, ut alii, Aeacus[80] ; auri metalla et flaturam[81] Cadmus Phoenix[82] ad Pangaeum montem, ut alii, Thoas[83][84] aut Aeacus[85] in Panchaia[86] aut Sol Oceani filius, cui Gellius medicinae quoque inventionem ex metallis[87] assignat[88] . plumbum ex Cassitetride insula primus adportavit Midacritus[89] . fabricam[90] ferrariam invenerunt[91] Cyclopes,
[92] figlinas Coroebus[93] Atheniensis, in iis orbem Anarcharsis Scythes, ut alii, Hyperbius Corinthius. fabricam materiariam[94] Daedalus et in ea[95] serram, asciam[96], perpendiculum, terebram, glutinum, ich- thyocollam[97]; normam[98] autem et libellam et tornum et clavem Theodorus Samius, mensuras et pondera Phidon[99] Argivus[100] aut Palamedes[101], ut[102] maluit Gellius; ignem e silice Pyrodes[103] Cilicis filius, eundem[104] adservare[105] ferula[106] Prometheus;
[107] vehiculum cum quattuor rotis Phryges[108], mercaturas Poeni, culturas[109] vitium et arborum Eumolpus Atheniensis, vinum aquae[110] misceri [111] Staphylus[112] Sileni[113] filius, oleum et trapetas Aristaeus Atheniensis, idem mella; bovem et aratrum Buzyges[114] Atheniensis , ut alii, Triptolemus;
[115] regiam civitatem Aegyptii, popularem Attici post Theseum. tyrannus primus fuit Phalaris Agraganti[116]. servitium invenere[117] Lacedaemonii. iudicium capitis in Areopago primum actum est.
Proelium Afri contra Aegyptios primi fecere fustibus, quos vocant phalangas. clupeos[118] invenerunt Proetus et Acrisius[119][120] inter se[121] bellantes sive Chalcus[122] Athamantis filius,loricam Midias Messenius[123], galeam, gladium, hastam Lacedaemonii, ocreas et cristas Cares.
[124] arcum et sagittam Scythen[125] Iovis filium, alii sagittas Persen Persei filium invenisse dicunt, lanceas Aetolos[126], iaculum cum ammento[127] Aetolum[128] Martis filium, hastas velitares[129] Tyrrenum[130], eundem[131] pilum[132], Penthesileam [133] Amazonem securim, Pisaeum[134] venabula et in tormentis scorpionem, Cretas[135] catapultam, Syrophoenicas[136] ballistam[137] et fundam, aeneam[138] tubam Pisaeum Tyrreni[139], testudines Artemonem Clazomenium,
[140] equum (qui nunc aries appellatur) in muralibus machinis Epium ad Troiam, equo vehi Bellerophontem , frenos et strata[141] equorum Pelethronium[142], pugnare ex equo Thessalos[143], qui Centauri appellati sunt, habitantes secundum Pelium monte. bigas prima[144] iunxit Phrygum[145] natio, quadrigas Erichthonius[146] . ordinem exercitus, signi dationem, tesseras[147], vigilias Palamedes invenit Troiano bello, specularum significationem eodem Sinon[148] , inducias Lycaon[149], foedera Theseus.
[150] Auguria ex avibus Car, a[151] quo Caria appellata; adiecit ex ceteris animalibus Orpheus, aruspicia[152] Delphus, ignispicia Amphiaraus[153], extispicia[154] avium[155] Tiresias Thebanus, interpretationem ostentorum et somniorum Amphictyon. astrologiam Atlans Libyae filius, ut alii, Aegyptii, ut alii, Assyrii, sphaeram[156] in ea Milesius Anaximander, ventorum rationem Aeolus Hellenis filius.
[157][158] musicam Amphiors, fistulam[159] et monaulum Pan Mercuri, obliquam tibiam Midas in Phrygia, geminas tibias Marsyas in eadem gente, Lydios modulos Amphion, Dorios Thamyras[160] Thrax[161], Phrygios Marsyas Phryx, citharam Amphion, ut alii, Orpheus, ut alii, Linus. septem chordis[162] primum[163] cecinit III ad IIII primas additis Terpander[164], octavam Simonides addidit[165], nonam Timotheus. cithara[166] sine voce cecinit Thamyris[167] primus, cum cantu Amphion, ut alii, Linus. citharoedica[168] carmina conposuit Terpander. cum tibiis canere voce Troezenius Ardalus[169] instituit. saltationem armatam Curetes docuere, pyrrichen[170] Pyrrus, utramque in Creta. versum heroum[171] Pythio[172] oraculo debemus[173].
[174] de poematum origine magna quaestio[175]; ante Troianum bellum probantur fuisse. prosam orationem condere Pherecydes[176] Syrius instituit Cyri[177] regis aetate, historiam Cadmus Milesius; ludos gymnicos[178] in Arcadia Lycaon, funebres Acastus in Iolco,post eum Theseus in[179] Isthmo[180] , Hercules Olympiae; athleticam Pittheus[181][182] , pilam lusoriam Gyges[183] Lydus[184]; picturam Aegyptii[185] et in Graecia[186] Euchir[187] , Daedali cognatus, ut[188] Aristoteli[189] placet, ut Theophrasto, Polygnotus Atheniensis.
[190]Nave[191] primus in Graeciam ex Aegypto Danaus advenit[192]; antea ratibus navigabatur[193] inventis in[194] mari Rubro inter insulas a rege Erythra. reperiuntur qui Mysos[195] et Troianos priores excogitasse in Hellesponto putent, cum transirent adversus Thracas. etiam nunc in Britannico oceano vitiles[196] corio circumsutae fiunt, in Nilo ex papyro ac[197] scirpo et harundine .
[206] quadriremem Aristoteles Carthaginienses, quinqueremem Mnesigiton[207] Salaminios[208], sex ordinum Xenagoras [209] Syracusios[210], ab ea ad decemremem Mnesigiton[211] Alexandrum Magnum, ad[212] duodecim ordines Philostephanus Ptolemaeum Soterem, ad quindecim Demetrium Antigoni, ad XXX Ptolemaeum Philadelphum, ad XL Ptolemaeum Philopatorem, qui Tryphon cognominatus est. onerariam Hippus[213] Tyrius invenit, lembum Cyrenenses, cumbam[214] Phoenices [215] , celetem[216] Rhodii[217] , cercyrum[218] Cyprii.
[219][220] siderum observationem in navigando Phoenices, remum Copae, latitudinem eius Plataeae[221] , vela[222] Icarus, malum et antennam Daedalus[223], hippegum[224] Samii[225] aut Pericles Atheniensis, tectas longas Thasii; antea ex prora tantum et puppi pugnabatur. rostra addidit[226] Pisaeus[227] Tyrreni[228], ancoram[229] Eupalamus[230] , eandem[231] bidentem Anacharsis, harpagones[232] et manus Pericles Atheniensis, adminicula gubernandi Tiphys[233] . classe[234] princeps depugnavit Minos.— Animal occidit primus Hyperbius Martis filius, Prometheus bovem.—