[1] Carduus et folia et caules[2] spinosae lanuginis habet, item acorna[3], leucacanthos, chalceos,[4]cnecos[5], polyacanthos [6], onopyxos[7], helxine[8], scolymos. chamaeleon in foliis non habet[9] aculeos. est et illa differentia, quod quaedam in his multicaulia[10] ramosaque sunt, ut carduus, uno autem caule nec[11] ramosum cnecos. quaedam cacumine tantum spinosa sunt, ut erynge[12]. quaedam aestate florent, ut[13] tetralix[14] et helxine[15].
[16] scolymos quoque sero floret et diu. acorna[17]a cneco[18] colore tantum rufo distinguitur et pinguiore suco. idem erat atractylis[19] quoque, nisi[20] candidior esset[21] et nisi sanguineum sucum funderet, qua de causa phonos vocatur a quibusdam, odore etiam gravis, sero maturescente semine nec[22] ante autumnum, quamquam[23] id de omnibus spinosis dici potest. verum[24] omnia haec et semine et radice[25] nasci possunt.
[26] scolymus carduorum generis ab his distat, quod radix eius vescendo est decocta[27]. mirum, quod sine intervallo tota aestate aliud floret in eo genere, aliud concipit, aliud parturit[28]. aculei arescente folio desinunt pungere. Helxine[29] rara visu est neque in omnibus terris, a[30] radice foliosa, ex qua[31] media veluti malum extuberat contectum[32] sua fronde[33]. huius vertex summus lacrimam continet iucundi saporis, acanthicen mastichen [34] appellatam.
[35] Et cactos[36] quoque in Sicilia tantum nascitur, suae proprietatis et ipse. in terra serpunt caules a radice emissi[37], lato folio et spinoso. caules vocant cactos[38], nec fastidiunt in cibis inveteratos quoque[39]. unum autem[40] caulem rectum habet[41], quem vocant pternica[42], eiusdem suavitatis, sed vetustatis inpatientem. semen ei lanuginis[43], quam pappum vocant, quo detracto et cortice teneritas similis cerebro palmae est. vocant ascalian[44].
[45] Tribulus[46] non nisi in palustribus nascitur. dura[47] res alibi, iuxta Nilum et Strymonem amnes recipitur[48] in cibos[49], inclinatus[50] in vadum, folio lato[51] atque effigie[52] ulmi, pediculo longo. at in reliquo orbe genera II,[53] uni cicerculae folia[54], alteri aculeata. hic et serius floret magisque saepta obsidet villarum. semen ei rotundius, nigrum, in siliqua, alteri harenaceum[55]. spinosorum etiamnum aliud genus anonis[56]. in ramis[57] enim spinas[58] habet adposito folio rutae simili, toto caule foliato[59] in modum coronae. sequitur arata[60], frugibus inimica vivaxque[61] praecipue.