[1] alia Dionysodoro[2] fides. neque enim subtraham exemplum vanitatis Graecae[3] maximum. Melius[4] hic fuit, geometricae[5] scientia[6] nobilis[7]; senecta[8] diem obiit[9] in patria[10]. funus duxere ei[11] propinquae, adquas[12] pertinebat hereditas. hae[13], cum secutis diebus iusta[14] peragerent, invenisse dicuntur in sepulchre epistulam[15] Dionysodori[16] nomine ad superos scriptam: pervenisse eum a sepulchre ad[17] infimam terram; esse[18] eo stadiorum XLII[19]. nec defuere geometrae qui interpretarentur , significare epistulam a[20] medio terrarum orbe[21] missam[22], quod[23] deorsum ab summo longissimum esset[24] spatium et idem pilae medium. ex quo consecuta conputatio est, ut circuitum[25] esse CCLII[26] stadiorum pronuntiarent[27].
Harmonica ratio, quae cogit rerum naturam sibi ipsam congruere, addit[28] huic mensurae stadiorum[29]XII[30] terramque[31] XCVI[32] partem totius mundi facit.