[1] Citerioris Hispaniae sicut conplurium provinciarum aliquantum vetus forma mutata est, utpote cum Pompeius Magnus tropaeis suis, quae[2] statuebat in Pyrenaeo, DCCCLXVI[3] oppida ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris in dicionem[4] ab se redacta testatus sit. nune universa provincia dividitur in conventus VII[5], Carthaginiensem, Tarraconensem , Caesaraugustanum, Cluniensem, Asturum, Lucensem [6], Bracarum[7]. accedunt insulae, quarum mentione[8] seposita civitates[9] provincia ipsa praeter contributas aliis[10] CCXCIII[11][12] continet, oppida CLXXVIIII[13], in[14] iis colonias XII[15], oppida civium Romanorum XIII, Latinorum veterum XVIII, foederatorum [16] unum, stipendiaria CXXXV[17].
[18] Primi in ora Bastuli, post eos quo[19] dicetur[20] ordine intus recedentes Mentesani, Oretani[21] et ad Tagum Carpetani[22], iuxta eos Vaccaei, Vettones[23] et Celtiberi Arevaci[24]. oppida orae proxima Vrci[25] adscriptumque[26] Baeticae Baria[27], regio Bastitania[28], mox deinde[29] Contestania, Carthago Nova colonia, cuius a promunturio, quod Saturni vocatur, Caesaream Mauretaniae urbem CLXXXXVII[30] p[31]. traiectus. reliqua in ora flumen Tader[32], colonia inmunis Ilici, unde Ilicitanus sinus.
[33] in eam[34] contribuuntur[35] Icositani[36]. mox Latinorum Lucentum, Dianium stipendiarium, Sucro fluvius et quondam oppidum[37], Contestaniae finis. regio Edetania[38], amoeno praetendente se stagno, ad Celtiberos recedens. Valentia colonia III p. a mari remota, flumen Turium, et tantundem a mari Saguntum civium Romanorum, oppidum fide nobile, flumen Vdiva[39].
[40] regio Ilergaonum[41], Hiberus amnis, navigabili[42] commercio dives, ortus in Cantabris haut procul oppido luliobrica[43], per CCCCL p. fluens, navium per CCLX[44] a Vareia[45] oppido capax, quem propter universam Hispaniam Graeci appellavere Hiberiam. regio Cessetania[46], flumen Subi, colonia Tarracon[47], Scipionum opus, sicut Carthago Poenorum. regio Ilergetum[48], oppidum Subur, flumen Rubricatum, a quo 5 Laeetani[49] et Indigetes.
[50] post eos quo dicetur ordine intus recedentes radice Pyrenaei[51] Ausetani[52] [Fitani][53], Iacetani[54] perque Pyrenaeum Ceretani[55], dein Vascones. in ora autem colonia Barcino[56] cognomine Faventia, oppida civium Roma-. norum Baetulo[57], Iluro[58], flumen Arnum[59], Blandae[60], flumen Alba[61], Emporiae, geminum hoc veterum incolarum et Graecorum, qui Phocaeensium fuere suboles, flumen Ticer[62]. ab eo Pyrenaea Venus in latere promunturii altero XL[63].
[64]Nunc per singulos conventus reddentur insignia praeter supra dicta. Tarracone disceptant populi XLII, quorum celeberrimi civium Romanorum Dertosani[65], Bisgargitani[66]; Latinorum Ausetani, Ceretani[67] qui Iuliani[68] cognominantur et qui Augustani, Edetani[69], Gerundenses[70], Iessonienses[71], Teari qui Iulienses; stipendiariorum Aquicaldenses, Aesonenses[72], Baeculonenses[73].
[74] Caesaraugusta colonia immunis, amne Hibero adfusa, ubi oppidum antea vocabatur Salduba[75], regionis Edetaniae[76], recipit populos LV[77]: ex his civium Romanorum Bilbilitanos[78], Celsenses ex colonia, Calagurritanos qui Nasici cognominantur , Ilerdenses[79] Surdaonum[80] gentis, iuxta quos[81] Sicoris[82] fluvius, Oscenses[83] regionis Suessetaniae[84], Turiassonenses[85]; Latinorum veterum Cascantenses[86], Ergavicenses, Graccurritanos [87], Leonicenses, Osicerdenses[88]; foederatos[89] Tarracenses[90]; stipendiarios Arcobrigenses[91], Andelonenses[92], Aracelitanos[93], Bursaonenses [94], Calagurritanos qui Fibularenses cognominantur, Conplutenses, Carenses[95], Cincienses[96], Cortonenses[97], Damanitanos , Ispallenses[98], Ilursenses[99], Iluberitanos[100], Iacetanos[101], Libienses [102], Pompelonenses[103], Segienses.
Carthaginem conveniunt populi LXV exceptis insularum incolis ex colonia Accitana Gemellense, ex[104] Libisosana[105] cognomine Foroaugustana, quibus duabus ius Italiae datum, [106]ex colonia Salariense, oppidani Lati veteris Castulonenses qui Caesarii Iuvenales[107] appellantur, Saetabitani qui Augustani, Valerienses. stipendiariorum autem celeberrimi Alabanenses[108], Bastitani, Consaburrenses, Dianenses, Egelestani[109], Ilorcitani[110], Laminitani, Mentesani[111] qui et Oretani[112], Mentesani[113] qui et Bastuli, Oretani qui et Germani cognominantur, caputque Celtiberiae Segobrigenses[114], Carpetaniae[115] Toletani Tago flumini inpositi, dein Viatienses et Virgilienses[116].
[117]In Cluniensem[118] conventum Varduli[119] ducunt populos XIII, ex quibus Alabanenses[120] tantum nominare libeat, Turmogidi[121] IIII, in quibus Segisamonenses[122] et Segisamaiulienses[123]. in eundem conventum Carietes et Vennenses[124] V civitatibus vadunt, quarum sunt Velienses[125]. eodem Pelendones[126] Celtiberum IIII populis, quorum Numantini fuere clari, sicut in Vaccaeorum XVII[127] civitatibus Intercatienses[128], Palantini[129], Lacobrigenses[130], Caucenses.
[131] nam in Cantabricis[132] VIIII[133] populis Iuliobriga[134] sola[135] memoretur, in Autrigonum X civitatibus Tritium[136] et Virovesca. Arevacis[137] nomen dedit fluvius Areva. horum VI oppida, Secontia[138] et Vxama[139], quae nomina crebro[140] aliis in locis usurpantur, praeterea Segovia et Nova Augusta, Termes ipsaque Clunia, Celtiberiae finis. ad oceanum reliqua vergunt Vardulique ex praedictis et Cantabri.
Iunguntur iis Asturum XXII populi divisi in Augustanos et Transmontanos[141], Asturica[142] urbe magnifica. in iis sunt Gigurri[143], Paesici[144], Lancienses[145], Zoelae[146]. numerus omnis multitudinis ad CCXL liberorum capitum.
Lucensis conventus populorum est sedecim, praeter Celticos et Lemavos[147] ignobilium[148] ac barbarae appellationis, sed liberorum capitum ferme CLXVI[149].
Simili modo Bracarum[150] XXIIII[151] civitates CCLXXXV[152] capitum, ex quibus praeter ipsos Bracaros[153]Bibali[154], Coelerni[155], Callaeci[156], Equaesi[157], Limici, Querquerni[158][159] citra fastidium nominentur .
[160] Longitudo citerioris[161] Hispaniae est ad finem Castulonis a Pyrenaeo DCVII p. et ora paulo amplius, latitudo a Tarracone [162] ad litus Oiarsonis[163]CCCVII, e radicibus Pyrenaei, ubi cuneatur angustiis inter duo maria; paulatim deinde se pandens, qua contingit ulteriorem Hispaniam, tantundem et amplius latitudini[164] adicit.
[165] metallis plumbi, ferri, aeris, argenti, auri tota ferme Hispania scatet, citerior et specularis lapidis[166], Baetica et minio. sunt[167] et marmorum lapicidinae [168]. universae Hispaniae Vespasianus Imperator Augustus iactatum[169] procellis rei publicae Latium[170] tribuit[171]. Pyrenaei montes Hispanias Galliasque disterminant promunturiis in duo diversa maria proiectis.