[1] Eadem nascentium causa terrarum est, cum idem ille spiritus adtollendo[2] potens[3] solo non valuit erumpere. nascuntur enim, nec fluminum tantum invectu[4], sicut Echinades insulae ab Acheloo amne congestae maiorque pars Aegypti a Nilo, in quam a Pharo insula noctis et diei cursum fuisse Homero credimus, nec recessu maris, sicuti[5] olim Cerceis[6]. quod[7] accidisse et in Ambraciae portu decem milium passuum intervallo et Atheniensium [8]quinque milium[9] ad Piraeeum memoratur. et[10] Ephesius[11] quondam aedem Dianae adluebat[12]. Herodoto quidem si credimus, mare fuit supra Memphim usque ad Aethiopum montes itemque a planis Arabiae, mare circa[13] Ilium et tota Teuthranie[14] quaque campos intulerit Maeander.