hic ergo casus, hic est ille[1] qui pluruma in vita invenit deus[2] —hoc[3] habet nomen per quem intellegitur eadem et parens rerum omnium et magistra—[4], utraque coniectura pari, sive ista cotidie[5] feras invenire sive semper scire iudicemus. pudendumque rursus omnia animalia, quae sint salutaria ipsis, nosse praeter hominem.
[6] sed maiores oculorum quoque medicamentis aconitum misceri saluberrime promulgavere[7] aperta[8] professione, ne[9] malum quidem ullum[10] esse sine aliquo bono. fas ergo nobis erit, qui[11] nulla diximus venena, monstrare quale[12] sit[13] aconitum, vel deprehendendi[14] gratia[15]. folia habet cyclamini aut cucumeris [16][17], non plura IIII, ab radice, leniter hirsuta, radicem modicam, cammaro similem marino; quare quidam cammaron appellavere, alii thelyphonon[18] ex qua diximus causa[19]. cauda[20] radicis[21] incurvatur paulum scorpionum modo, quare et scorpion aliqui vocavere. nec[22] defuere[23] qui myoctonon[24] appellare mallent, quoniam procul et e longinquo odore mures necat.
[25] nascitur in nudis cautibus, quas aconas nominant , et ideo aconitum aliqui dixere, nullo iuxta, ne pulvere quidem, nutriente. hanc aliqui rationed nominis adtulere; alii, quoniam vis[26] eadem esset[27] in morte, quae cotibus in ferri[28] acie deterenda, statimque admota[29] velocitas sentiretur.