[1] Sequitur ex divisione temporum autumnus a fidiculae occasu ad aequinoctium ac deinde vergiliarum occasum initiumque hiemis. in[2] his intervallis significant prid. id. Aug. Atticae equus[3] oriens vespera[4], Aegypto et Caesari delphinus occidens. XI kal. Sept. Caesari et Assyriae stella, quae vindemitor [5] appellatur, exoriri mane incipit vindemiae maturitatem promittens. eius argumentum erunt acini colore mutati. Assyriae v kal. et sagitta occidit et etesiae[6] desinunt.
ratio eius haec traditur: si delphino occidente imbres fuerint, non futuros[10] per arcturum. signum orientis eius sideris servetur hirundinum abitus[11]; namque deprehensae intereunt. XVI kal. Oct. Aegypto spica, quam tenet virgo, exoritur matutino etesiaeque desinunt. hoc idem Caesari XIIII kal., XII Assyriae significant, et[12] XI kal. Caesari commissura piscium occidens ipsumque aequinocti sidus VIII kal. Oct.
[13] dein consentiunt, quod est rarum, Philippus, Callippus, Dositheus, Parmeniscus , Conon, Criton, Democritus, Eudoxus IV[14] kal. Oct. capellam matutino exoriri et III kal. haedos. VI non. Oct. Atticae corona exoritur mane, Asiae et Caesari V[15] heniochus[16] occidit matutino. IV[17] Caesari corona exoriri incipit, et postridie[18] occidunt haedi vespere.
VIII id. Oct. Caesari fulgens in corona stella exoritur, et VI[19] id. vergiliae vesperi, idibus corona tota. XVII[20] kal. Nov. suculae vesperi exoriuntur. prid. kal. Caesari arcturus occidit et suculae exoriuntur cum sole. IIII non. arcturus occidit vesperi. V id[21]. Nov. gladius Orionis occidere incipit. dein III id. vergiliae occidunt.
[22] In his temporum intervallis opera rustica: rapa, napos[23] serere quibus diximus diebus. vulgus agreste rapa post[24] ciconiae discessum male seri putat, nos omnino post Vulcanalia, et praecocia cum panico, a fidiculae autem occasu viciam[25], passiolos[26], pabulum. hoc silente[27] luna seri iubent. et frondis praeparandae tempus hoc est. unus frondator quattuor frondarias fiscinas complere in die iustum habet. si decrescente luna praeparetur, non putrescit . aridam colligi non oportet.
[28] Vindemiam antiqui numquam existimavere maturam ante aequinoctium; iam passim rapi cerno. quamobrem et huius tempora notis argumentisque signentur. leges ita se habent: uvam caldam[29] ne[30] legito, hoc est nimia[31] siccitate ac nisi imber intervenerit. uvam[32] rorulentam ne[33] legito, hoc est si ros nocturnus fuerit nec prius quam sole discutiatur.
pressura[40] una culleos XX implere debet. hic est pes iustus. ad totidem culleos et lacus XX iugeribus unum sufficit torculum. premunt aliqui singulis, utilius binis, licet magna sit vastitas singulis. longitudo in his refert, non crassitudo. spatiosa[41] melius premunt. antiqui funibus vittisque loreis ea detrahebant et vectibus. intra c annos inventa Graecanica, mali rugis per cocleam[42] ambulantibus[43] , ab[44] aliis adfixa arboris[45] stella, aliis[46] areas[47] lapidum adtollente secum arbore, quod maxime probatur. intra XXII hos annos inventum parvis prelis et minore torculario[48] aedificio, breviore malo in media[49] derecto[50], tympana inposita vinaceis superne toto pondere urguere et super prela construere congeriem.
hoc et poma colligendi tempus, observato[51] cum aliquod maturitate, non tempestate , deciderit; hoc et faeces exprimendi, hoc et defrutum coquendi silente luna noctu aut, si interdiu, plena, ceteris diebus aut ante exortum lunae aut post occasum, nec de novella vite aut palustri, nec nisi e matura[52] uva. si[53][54] ligno contingatur vas, adustum et fumosum fieri putant.
hoc non tam saepe proventu nimio evenit quam segnitia[57] aut avaritia[58] insidiantium caritati[59]. civilis[60][61], aequi[62] patrisfamilias modus est annona[63] cuiusque anni uti. id peraeque etiam lucrosissimum . reliqua[64] de vinis[65] adfatim dicta sunt, item[66] vindemia facta olivam esse rapiendam et quae ad oleum pertinent quaeque a vergiliarum occasu agi debent.