[1] Variarum artium scientia[2] innumerabiles enituere , quos tamen attingi par sit florem hominum libantibus: astrologia Berosus[3], cui ob[4] divinas praedictiones[5] Athenienses publice in gymnasio[6] statuam inaurata[7] lingua statuere; grammatica Apollodorus[8], cui Amphictyones Graeciae honorem habuere; Hippocrates[9] medicina[10], qui[11] venientem ab Illyriis pestilentiam praedixit discipulosque[12] ad auxiliandum circa urbes dimisit, quod ob[13] meritum[14] honores illi quos Herculi decrevit Graecia. eandem scientiam in Cleombroto[15] Ceo[16] Ptolemaeus[17] rex Megalensibus[18] sacris donavit centum talentis servato Antiocho rege.
magna et Critobulo[19] fama est extracta [20] Philippi regis oculo sagitta et citra deformitatem oris curata orbitate luminis, summa autem Asclepiadi Prusiensi[21] condita nova secta[22], spretis legatis[23] et pollicitationibus Mithridatis regis, reperta ratione qua vinum aegris medetur[24] , relato e[25] funere homine et conservato[26], sed maxime sponsione facta cum fortuna, ne medicus crederetur, si umquam invalidus ullo modo fuisset ipse. et vicit[27] suprema in senecta lapsu scalarum exanimatus[28].
[29][30] Grande et Archimedi[31] geometricae ac[32] machinalis scientiae[33] testimonium M. Marcelli contigit interdicto[34], cum Syracusae caperentur, ne violaretur unus, nisi fefellisset imperium militaris inprudentia. laudatus est et Chersiphron[35] Gnosius aede Ephesi Dianae admirabili fabricata, Philon Athenis armamentario CD[36] navium, Ctesibius[37] pneumatica ratione et hydraulicis organis repertis, Dinochares[38] metatus Alexandro condente[39] in Aegypto Alexandriam. idem hic imperator edixit ne quis ipsum alius quam Apelles pingeret, quam Pyrgoteles scalperet, quam Lysippus ex aere duceret. quae artes pluribus[40] inclaruere[41] exemplis.