[1] De spatio[2] atque longinquitate vitae homiuum non locorum modo situs, verum et tempora[3] ac sua cuique sors nascendi incertum[4] fecere. Hesiodus, qui primus aliqua de hoc prodidit, fabulose, ut reor, multa[5] hominum aevo praeferens[6], cornici novem nostras attribuit aetates, quadruplum[7] eius cervis, id[8] triplicatum corvis, et reliqua fabulosius in phoenice ac Nymphis.
[9] Anacreon poeta[10] Arganthonio [11] Tartesiorum regi CL[12] tribuit annos, Cinyrae Cypriorum decem annis amplius, Aegimio[13] CC, Theopompus Epimenidi Gnosio CLVII[14]; Hellanicus quosdam in Aetolia Epiorum[15] gentis ducenos[16] explere, cui adstipulatur Damastes[17] memorans Pictoreum[18] ex his praecipuum corpore viribusque etiam CCC vixisse, Ephorus[19] Arcadum reges tricenis annis,
Alexander Cornelius Dandonem[20] quendam in Illyrico D[21] vixisse, Xenophon[22] in periplo[23] Lutmiorum[24] insulae[25] regem DC atque, ut parce mentitus, filium eius DCCC. quae omnia inscitia temporum acciderunt. annum enim alii aestate[26] determinabant et alterum hieme, alii quadripertitis temporibus , sicut Arcades, quorum anni trimenstres fuere, quidam lunae senio, ut Aegyptii. itaque apud eos[27] et singula[28] milia annorum vixisse produntur.
[29] sed ut ad confessa transeamus, Arganthonium[30] Gaditanum LXXX annis regnasse prope certum est; putant quadragensimo coepisse. Masinissam LX annis regnasse indubitatum est, Gorgian[31] Siculum CVIII vixisse . Q. Fabius Maximus LXIII[32] annis augur fuit. M. Perpenna [33] et nuper L. Volusius Saturninus omnium, quos in consulatu sententiam rogaverant, superstites fuere. Perpenna septem reliquit ex iis[34] quos censor legerat; vixit annos LXXXXVIII[35].
[36] qua in re et illud adnotare succurrit, unum omnino quinquennium fuisse quo senator nullus moreretur, cum Flaccus et Albinus censores lustrum condidere, usque ad proximos censores, ab anno urbis DLXXVIIII[37]. M. Valerius Corvinus[38] centum annos inplevit, cuius inter primum et sextum consulatum XLVI anni fuere. idem sella curuli semel ac viciens sedit, quotiens nemo alius. aequavit eius vitae spatia[39] Metellus pontifex.
[40]Et ex feminis Livia[41] Rutili[42] LXXXXVII[43] annos excessit, Statilia[44] Claudio principe ex nobili domo[45] LXXXXVIIII, Terentia Ciceronis CIII, Clodia[46] Ofili[47] CXV, haec quidem etiam enixa quindeciens. Lucceia mima C annis in scaena pronuntiavit . Galeria Copiola emboliaria reducta est in scaenam C.[48] Poppaeo[49] Q. Sulpicio cos. ludis pro salute Divi Augusti votivis annum CIIII[50] agens[51]; producta fuerat tirocinio a M. Pomponio[52] aedile[53] plebis C. Mario Cn. Carbone cos. ante annos XCI[54] , a[55] Magno[56] Pompeio magni theatri dedicatione anus pro miraculo reducta.
[57] Sammullam[58] quoque CX annis[59] vixisse auctor est Pedianus Asconius. minus miror Stephanionem, qui primus togatus[60] saltare instituit, utrisque[61] saecularibus[62] ludis saltavisse[63], Divi Augusti et quos Claudius[64] Caesar consulatu suo quarto fecit, quando LXIII[65] non amplius anni interfuere, quamquam et postea diu vixit. in Tmoli[66] montis[67] cacumine, quod vocant Tempsin[68] , CL annis vivere Mucianus auctor est, totidem annorum[69] censum[70] Claudi[71] Caesaris censura T. Fullonium[72] Bononiensem, idque collatis censibus, quos ante detulerat, vitaeque argumentis — etenim curae principi[73]id[74] erat — verum apparuit.