C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXXIII
[1] Metalla nunc ipsaeque opes et rerum pretia dicentur , tellurem intus exquirente[2] cura multiplici modo, quippe alibi[3] divitiis foditur[4] quaerente vita aurum, argentum , electrum, aes, alibi deliciis gemmas et parietum lig norumque[5] pigmenta, alibi temeritati ferrum[6], auro etiam gratius inter bella caedesque. persequimur omnes[7] eius fibras vivimusque[8] super excavatam[9], mirantes[10] dehiscere aliquando aut intremescere illam, ceu vero non hoc[11] indignatione sacrae parentis exprimi possit.
imus in viscera[12] et in sede manium opes quaerimus, tamquam parum benigna fertilique qua[13] calcatur[14]. et inter haec minimum remediorum gratia scrutamur, quoto[15] enim[16] cuique fodiendi causa medicina est? quamquam et hoc[17] summa sui parte tribuit ut fruges, larga[18] facilisque in omnibus, quaecumque prosunt.
[19] illa nos peremunt[20], illa nos ad inferos agunt, quae occultavit atque demersit, illa, quae non[21] nascuntur repente, ut[22] mens ad inane evolans reputet, quae deinde futura sit[23] finis omnibus saeculis exhauriendi earn, quo usque penetratura[24] avaritia. quam innocens, quam beata[25], immo vero etiam delicata esset vita, si[26] nihil aliunde[27] quam supra terras concupisceret, breviterque, nisi[28] quod secum est!
Eruitur aurum et chrysocolla iuxta, ut pretiosior videatur, nomen[29] ex auro custodiens. parum enim[30] erat unam[31] vitae invenisse pestem[32], nisi in pretio esset auri etiam sanies[33]. quaerebat argentum avaritia; boni consuluit [34] interim invenisse minium rubentisque terrae excogitavit usum. heu[35] prodiga[36] ingenia, quot[37] modis auximus pretia rerum! accessit ars picturae, et aurum argentumque[38] caelando carius fecimus. didicit[39] homo naturam provocare. auxere[40] et artem[41] vitiorum inritamenta; in poculis libidines caelare iuvit[42] ac per obscenitates bibere.
abiecta deinde sunt haec ac[43] sordere[44] coepere[45], ut[46] auri argentique[47] nimium fuit[48]. murrina[49] ex eadem tellure et crystallina[50] effodimus, quibus pretium faceret ipsa fragilitas. hoc argumentum opum, haec vera luxuriae[51] gloria[52] existimata est, habere[53] quod posset statim perire totum. nec hoc fuit satis. turba gemmarum potamus[54] et[55] zmaragdis teximus calices, ac temulentiae causa tenere[56] Indiam iuvat. aurum[57] iam accessio est,