[1] Tres autem circuli supra dictis zonis inplexi inaequalitates temporum distingunt: solstitialis a parte signiferi excelsissima nobis ad septentrionalem plagam versus , contraque ad alium polum brumalis, item medio ambitu signiferi[2] orbis[3] incedens[4] aequinoctialis.
Reliquorum quae miramur causa in ipsius terrae figura est, quam globo similem et cum ea aquas[5] isdem intellegitur argumentis. sic enim fit haut dubie, ut nobis septentrionalis plagae sidera numquam occidant, contra meridianae numquam oriantur, rursusque haec illis[6] non cernantur, attollente se contra medios[7] visus terrarum globo.
[8] septentriones non cernit Trogodytice et confinis Aegyptus, nec canopum Italia et quem vocant Berenices crinem[9], item quem sub Divo Augusto cognominavere Caesaris thronon, insignes[10] ibi stellas. adeoque[11] manifesto adsurgens fastigium curvatur, ut canopus quartam fere partem signi unius supra terram eminere Alexandriae intuentibus videatur, eadem[12] a Rhodo terrain quodammodo ipsam stringere, in Ponto omnino non cernatur, ubi maxime sublimis septentrio. idem a Rhodo absconditur magisque Alexandriae, in Arabia Novembri mense, prima vigilia occultus, secunda se ostendit, in Meroë solstitio vesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturi diebus pariter cum die cernitur.
[13] navigantium haec maxime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono mari, subitoque conspicuis atque ut e freto emergentibus, quake in anfractu pilae latuere, sideribus. neque enim, ut dixere aliqui, mundus[14] hoc[15] polo excelsiore se attollit— aut[16] undique cernerentur[17] haec[18] sidera —, verum haec eadem quibusque[19] proximis sublimiora creduntur eademque demersa[20] longinquis, utque nunc sublimis in deiectu positis videtur hic vertex, sic in[21] illam terrae devexitatem[22] transgressis [23] illa se attollunt[24], residentibus quae hic excelsa fuerant , quod nisi in figura pilae accidere non posset[25].
[26] Ideo[27] defectus solis ac[28] lunae vespertinos orientis incolae non sentiunt nec matutinos ad occasum habitantes, meridianos vero serius[29] nobis[30] illi. apud Arbilam[31] Magni Alexandri victoria luna defecisse noctis secunda hora est prodita[32] eademque in Sicilia exoriens. solis defectum Vipstano [33] et Fonteio cos., qui fuere ante paucos annos, factum pridie kalendas Maias Campania hora diei inter septimam et octavam sensit, Corbulo dux in Armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visum[34], circuitu globi alia aliis detegente et occultante. quod si plana esset terra, simul omnia apparerent cunctis noctesque non fierent inaequales; nam aeque[35] aliis[36] quam in medio sitis paria duodecim horarum intervalla cernerentur, quae nunc non[37] in omni[38] parte simili modo congruunt.