[1] Haec sint dicta de lateribus. in terrae autem reliquis[2] generibus vel maxime mira natura est sulpuris[3], quo[4] plurima domantur. nascitur in insulis Aeoliis inter Siciliam et Italiam, quas ardere diximus, sed[5] nobilissimum in Melo[6] insula. in Italia quoque invenitur in Neapolitano[7] Campanoque[8] agro collibus, qui vocantur Leucogaei[9]. ibi e[10] cuniculis effossum[11] perficitur igni. genera IIII:
[12][13] vivum, quod Graeci apyron vocant, nascitur solidum[14][15] solum[16]—cetera[17] enim liquore constant et conficiuntur oleo incocta—; vivum effoditur tralucetque[18] et viret[19]. solo ex omnibus generibus medici utuntur[20]. alterum genus appellant glaebam[21], fullonum tantum officinis familiare. tertio quoque generi[22] unus tantum est usus ad lanas suffiendas [23], quoniam candorem[24] mollitiamque[25] confert. egula vocatur hoc genus, quartum[26] caute[27] ad ellychnia[28] maxime conficienda; cetero tantum[29] vis[30] est ut morbos comitiales deprehendat nidore inpositum igni. lusit et Anaxilaus[31] eo, addens[32] in calicem[33] vini[34] prunaque[35] subdita circumferens, exardescentis[36]repercussu[37] pallorem dirum velut defunctorum effundente in[38] conviviis[39].
[40] natura eius excalfacit, concoquit, sed et discutit collectiones corporum, ob hoc talibus[41] emplastris malagmatisque miscetur. renibus quoque et lumbis in dolore cum adipe mire prodest inpositum, aufert et lichenas faciei[42] cum terebinthi[43] resina[44] et lepras[45]; harpax[46] ita vocatur[47] a celeritate praebendi[48], avelli[49] enim subiade debet.
[50] prodest et suspiriosis[51] linctu[52], purulenta quoque extussientibus[53] et contra scorpionum ictus. vitiligines[54] vivum nitro mixtum atque ex aceto tritum[55] et inlitum tollit, item lendes, et in[56] palpebris aceto sandaracato admixtum [57]. habet et[58] in religionibus locum ad expiandas[59] suffitu domos[60]. sentitur vis eius et in aquis ferventibus, neque alia res facilius accenditur, quo apparet ignium vim magnam ei[61] inesse. fulmina, fulgura[62] quoque sulpuris odorem habent, ac lux ipsa eorum sulpurea[63] est.
[64] Et bituminis vicina natura est. aliubi[65] limus[66], aliubi[67] terra[68] est[69], limus[70] e[71] Iudaeae lacu[72], ut diximus, emergens,[73] terra in Syria circa Sidonem oppidum maritimum. spissantur haec utraque et in densitatem coeunt. est vero[74] liquidum bitumen, sicut Zacynthium et quod a[75] Babylone invehitur; ibi quidem et[76] candidum gignitur. liquidum est et Apolloniaticum, quae omnia[77] Graeci pissasphalton[78] appellant ex argument picis[79] ac[80] bituminis.
[81] gignitur et[82] pingue oleique[83] liquoris in Sicilia Agragantino[84] fonte, inficiens[85] rivum. incolae id harundinum paniculis colligunt, citissime sic[86] adhaerescens, utunturque eo ad lucernarum lumina olei vice, item ad scabiem iumentorum[87]. sunt qui et naphtham[88], de qua in secundo diximus volumine, bituminis[89] generibus adscribant, verum eius ardens natura et ignium cognata[90] procul ab omni usu abest.
[91][92] bituminis probatio ut quam maxime splendeat sitque ponderosum[93], graveolens[94], atrum[95] modice, quoniam adulteratur pice. vis quae sulpuri[96]: sistit, discutit, contrahit, glutinat. serpentes accensum nidore fugat. ad suffusiones oculorum et albugines [97] Babylonium[98] efficax traditur, item[99] ad lepras[100], lichenas pruritusque[101] corporum. inlinitur et podagris. omnia autem eius genera incommodos oculorum pilos replicant, dentium doloribus medentur[102] simul[103] nitro intrito[104].
[105] lenit tussim veterem et anhelitus cum vino potum[106]; dysintericis etiam datur eodem modo sistitque alvum[107]. cum aceto vero potum discutit concretum sanguinem ac[108] detrahit. mitigat lumborum dolores, item articulorum, cum farina hordeacia inpositum emplastrum[109] peculiare[110] facit suo[111] nomine[112]. sanguinem sistit, volnera colligit[113], glutinat nervos. utuntur[114] etiam ad quartanas bituminis drachma[115] et hedyosmi[116] pari[117] pondere cum murrae obolo subacti.
[118] comitiales morbos ustum[119] deprendit. volvarum strangulationes olfactu[120] discutit cum vino[121] et castoreo, procidentes[122] suffitu reprimit, purgationes feminarum in vino potum elicit[123], in reliquo usu aeramentis inlinitur firmatque[124] ea contra ignes[125]. diximus[126] et tingui solitum[127] aes[128] eo[129] statuasque[130] inlini. calcis quoque usum praebuit ita feruminatis[131] Babylonis[132] muris. placet in[133] ferrariis fabrorum officinis tinguendo ferro clavorum[134] capitibus et multis aliis usibus.
[135] Nec minor est aut[136] adeo[137] dissimilis aluminis[138] opera, quod intellegitur salsugo terrae. plura et eius genera. in Cypro candidum et nigrius[139], exigua coloris[140] differentia, cum sit usus magna[141], quoniam inficiendis[142] claro colore lanis candidum liquidumque utilissimum est contraque fuscis aut obscuris nigrum. et aurum[143] nigro purgatur.
[144] fit autem omne ex aqua limoque, hoc est terrae exudantis[145] natura. conrivatum hieme aestivis solibus maturatur. quod fuit ex eo praecox[146], candidius[147] fit[148]. gignitur autem in Hispania, Aegypto[149], Armenia, Macedonia, Ponto, Africa, insulis Sardinia , Melo, Lipara, Strongyle[150]. laudatissimum in Aegypto, proximum in Melo. huius quoque duae species, liquidum spissumque. liquidi probatio ut sit limpidum lacteumque, sine offensis fricandi[151], cum[152] quodam igniculo caloris[153]. hoc phorimon[154] vocant. an sit[155] adulteratum, deprehenditur suco Punici[156] mali; sincerum enim mixtura[157] .... alterum genus est pallidi et scabri et quod[158] inficiatur[159]et[160] galla[161], ideoque hoc vocant paraphoron.
[162] liquidi[163] aluminis vis[164] adstringere, indurare, rodere. melle[165] admixto sanat oris[166] ulcera, papulas pruritusque. haec curatio fit in balneis II mellis partibus[167], tertia aluminis. virus alarum sudorisque[168] sedat[169]. sumitur pilulis[170] contra lienis vitia pellendumque per urinam sanguinem . emendat et scabiem[171] nitro ac melanthio[172] admixtis.
[173][174] Concreti[175] aluminis unum genus σχιστὸν[176] appellant Graeci, in capillamenta quaedam canescentia dehiscens, unde quidam trichitim[177] potius appellavere. hoc fit e lapide, ex quo et aes[178]—chalcitim[179] vocant[180]—, ut sudor quidam eius lapidis in spumam coagulatus[181]. hoc genus aluminis minus siccat[182] minusque sistit[183] umorem inutilem corporum[184], et[185] auribus [186] magnopere prodest infusum; vel[187] inlitum[188] et oris ulauribus dentibusque et si[189] saliva cum eo contineatur. et oculorum medicamentis inseritur[190] apte verendisque[191] utriusque sexus[192]. coquitur in catinis[193], donec liquari[194] desinat[195]. inertioris[196] est alterum generis, quod strongylen[197] vocant.
duae[198] et eius species, fungosum[199] atque omni umore[200] dilui facile, quod in totum damnatur. melius pumicosum et foraminum fistulis spongeae[201] simile rotundumque natura, candido propius, cum quadam pinguitudine, sine harenis, friabile, nec inficiens nigritia. hoc coquitur[202] per se carbonibus puris, done cinis[203] fiat[204].
—Optimum ex omnibus[205] quod[206] Melinum vocant ab insula[207], ut diximus. nulli vis[208] maior neque adstringendi[209] neque denigrandi neque indurandi , nullum spissius. oculorum scabritias[210] extenuat, combustum utilius[211] epiphoris[212] inhibendis, sic et ad pruritus corporis. sanguinem quoque sistit intus[213]potum[214], foris inlitum [215]. evulsis[216] pilis ex aceto inlinitur renascentesque[217] mollit in[218] languinem[219].
[220] summa[221] omnium generum vis in adstringendo , unde nomen Graecis. ob id oculorum vitiis aptissima sunt, sanguinis fluctiones [222]inhibent cum adipe. putrescentia[223] ulcerum compescit cum adipe—sic et infantium ulcera[224] et hydropicorum eruptiones siccat—et aurium[225] vitia cum suco Punici mali et unguium scabritias cicatricumque duritias et pterygia[226] ac perniones[227], phagedaenas [228] ulcerum ex aceto aut cum galla[229] pari pondere cremata, lepras[230] cum suco olerum[231], cum salis vero II partibus [232] vitia, quae serpunt, lendes[233] et alia capillorum[234] animalia aquae[235] permixtum[236].
[237] sic et ambustis prodest et furfuribus[238] corporum cum sero[239] picis[240]. infunditur[241] et dysintericis uvamque [242] in ore comprimit[243] ac tonsillas[244]. ad[245] omnia, quae in ceteris generibus diximus, efficacius intellegatur[246] ex Melo[247] advectum, nam ad reliquos[248] usus vitae[249] in coriis lanisque perficiendis quanti sit momenti, significatum est. [250]