[4] praecipue vero coclearum cibus stomacho. in aqua eas subfervefieri intacto corpore earum oportet, mox in pruna torreri nihilo[5] addito atque ita e vino garoque[6] sumi, praecipue Africanas. nuper hoc conpertum plurimis prodesse; id quoque observant, ut numero inpari sumantur[7]. virus tamen earum gravitatem halitus facit[8]. prosunt et sanguine excreantibus[9] dempta testa tritae in aqua[10] potu.
[11] laudatissimae autem sunt Africanae —ex iis[12] Iolitanae[13] —, Astypalaeicae[14], item[15] Siculae modicae, quoniam magnitudo[16] duras facit et sine suco, Baliaricae, quas cavaticas vocant, quoniam in speluncis nascuntur, laudatae ex[17] insulis et[18] Caprearum, nullae[19] autem cibis[20] gratae[21] neque veteres neque recentes. fluviatiles et albae virus habent, nec silvestres stomacho utiles[22], alvum solvunt, item omnes minutae. contra marinae stomacho utiliores, efficacissimae tamen[23] in dolore stomachi e laudatis [24] traduntur quaecumque vivae[25] cum aceto devoratae.
[26] praeterea sunt quae ἀκέρατοι[27] vocantur, latae[28], multifariam[29] nascentes, de quarum usu dicemus suis locis. gallinaceorum [30] ventris membrana, si[31] inveterata[32] est, inspersa potioni [33] destillationes[34] pectoris et umidam[35] tussim vel recens tosta lenit. cocleae crudae tritae cum aquae tepidae[36] cyathis III[37] si sorbeantur, tussim sedant. destillationes sedat et canina[38] cutis cuilibet digito circumdata. iure perdicum stomachus recreatur.
[39] Iocinerum[40] doloribus medetur mustela silvestris in cibo sumpta vel iocinera eius, item viverra[41] porcelli[42] modo inassata, suspiriosis multipeda[43], ut ter[44] septenae[45] in Attico melle diluantur[46] et per harundinem bibantur; omne enim vas nigrescit contactu. quidam torrent[47] sextarium in patina, donec candidae[48] fiant, tune melle miscent [alii centipedam[49][50] vocant[51] ] et ex aqua calida[52] dari iubent in cibo.
[53] cocleae[54]iis[55], quos linquit[56] animus aut quorum alienatur mens aut quibus vertigines[57] fiunt, ex passi cyathis III singulae[58] contritae cum sua testa et calefactae in potu datae diebus plurimum[59] VIIII; aliqui[60] singulas primo die dedere, sequenti binas,[61] tertio[62] ternas, quarto II[63], quinto[64] I; sic et suspiria emendant[65] et vomicas.
[66] esse animal locustae simile sine pennis, quod trixallis[67] Graece[68] vocetur[69], Latinum nomen[70] non habeat[71], aliqui arbitrantur, nec pauci auctores[72], hoc esse[73] quod[74] grylli[75] vocentur[76] ; ex his xx torreri[77] iubent[78] ac bibi[79] e mulso contra orthopnoeas. sanguinem[80] expuentibus cocleae[81], si[82][83] qui inlotis[84] protropum infundat vel marina aqua ita[85] decoquat et in cibo sumat aut si tritae cum testis suis sumantur cum protropo; sic et tussi[86] medentur.
[87] vomicas privatim sanat mel[88], in quo apes sint demortuae[89]. sanguinem reicientibus pulmo vulturinus vitigineis lignis conbustus , adiecto flore Punici mali ex parte dimidia, item cotoneorum[90] liliorumque isdem portionibus[91], potus mane atque vesperi[92] e vino, si febres[93] absint, si minus, ex aqua, in qua cotonea decocta sint.
[94] Pecudis lien recens magicis praeceptis super dolentem lienem extenditur dicente eo, qui medeatur, lieni se renedium[95] facere. post hoc iubent in pariete dormitorii [96] eius tectorio[97] includi[98] et obsignari[99] anulo ter[100] novies[101] eademque[102] dici. caninus si viventi eximatur[103] et in cibo sumatur, liberat eo vitio[104]. quidam recentem superinligant.
[105] alii duum dierum catuli ex aceto scillite[106] dant ignoranti[107] vel irenacei[108] lienem, item coclearum cinerem cum semine lini et urticae addito melle, done persanet[109]. liberat[110] et lacerta viridis viva in olla ante cubiculum dormitorium[111] eius, cui medeatur[112], suspensa, ut egrediens revertensque attingat manu, cinis e capite bubonis cum unguento, mel, in quo apes sint mortuae[113], araneus et maxime qui lycos[114] vocatur.
[115] Upupae cor[116] lateris doloribus laudatur[117], coclearum cibus[118] in tisana[119] decoctarum; et per se[120] inlinuntur. canis rabiosi calvariae cinis potioni[121] inspergitur[122].—Lumborum dolori stelio[123] transmarinus capite[124] ablato et intestinis decoctus in vino cum papaveris nigri denarii pondere dimidio eo[125] suco[126] bibitur. lacertae[127] virides[128] decisis pedibus et capite in cibo sumuntur, cocleae III contritae cum testis[129] suis atque in vino decoctae cum piperis granis xv.
[130] aquilae pedes evellunt in aversum a[131] suffragine[132] ita, ut dexter[133] dextrae [134] partis doloribus adalligetur, sinister laevae[135]. multipeda[136] quoque, quam oniscon[137] appellavimus, medetur denarii pondere[138] ex vini[139] cyathis II pota. vermem terrenum catillo ligneo ante fisso et[140] ferro[141] vincto inpositum[142] aqua excepta perfundere [143] et defodere[144], unde effoderis, Magi iubent, mox aquam bibere catillo, mire id prodesse ischiadicis[145] adfirmantes.