Salicis etiam[4] plura genera. namque et in proceritatem magnam emittunt iugis vinearum perticas pariuntque [5] balteo corticis vincula, et aliae virgas sequacis[6] ad vincturas[7] lentitiae[8], aliae[9] praetenues[10] viminibus texendis spectabili subtilitate, rursus aliae firmiores corbibus ac plurimae agricolarum supellectili, candidiores ablato cortice lenique [11] tractatu[12] maioribus[13] vasis, quam ut e[14] corio fiant eadem, atque[15] etiam supinarum in delicias cathedrarum aptissimae.
caedua[16] salici fertilitas densiorque tonsura ex brevi pugno verius quam ramo, non, ut remur, in novissimis curanda arbore. nullius quippe tutior reditus est minorisve inpendi ant tempestatium securior.
[17] Tertium locum ei in aestimatione ruris Cato adtribuit prioremque quam olivetis quamque frumento aut pratis, nec quia desint alia vincula. siquidem et genistae et populi et ulmi et sanguinei frutices et betullae et harundo fissa et harundinum folia, ut in Liguria, et vitis ipsa recisisque aculeis rubi alligant et intorta corylus— mirumque contuso ligno alicui maiores ad vincula esse vires—, salici tamen praecipua dos.
[18] finditur Graeca rubens, candidior Amerina, sed paulo fragilior, ideo solido ligat nexu. in Asia tria genera observant: nigram utiliorem viminibus, candidam agricolarum usibus, tertiam, quae brevissima est, helicem vocant. apud nos quoque multi totidem generibus nomina inponunt, viminalem vocant eandemque purpuream, alteram nitelinam a colore[19], quae sit tenuior[20], tertiam Gallicam, quae tenuissima.
Nec in fruticum nec in veprium cauliumve neque in herbarum aut alio ullo quam suo genere numerentur iure scirpi[21] fragiles palustresque*, e quibus[22] *[et[23]] tegulum tegetesque[24]*, detracto cortice candelae luminibus et funeribus serviunt. firmior quibusdam in locis eorum[25] rigor. namque iis velificant non in Pado tantum nautici, verum et in mari piscator Africus praepostero more velum[26] intra malos suspendens, et mapalia sua Mauri tegunt, proximeque aestimanti[27] hoc videantur[28] esse, quod[29] in interiore parte[30] mundi papyrum[31].
[35] rubi mora[36] ferunt et alio genere similitudinem rosae quae[37] vocatur cynosbatos [38]. tertium genus Idaeum vocant Graeci a loco, teneri us[39] quam cetera minoribusque spinis[40] et minus aduncis. flos eius contra lippitudines inlinitur ex melle et igni sacro; contra stomachi quoque vitia bibitur ex aqua. sabuci acinos habent nigros atque parvos, umoris lenti, inficiendo maxime capillo[41]. qui et ipsi aqua decocti manduntur .