[1] Ex his quas novimus aquilae maximus honos, maxima et vis. sex earum genera. Melanaë[2] tos a[3] Graecis dicta, eadem leporaria[4], minima magnitudine, viribus praecipua , colore nigricans, sola aquilarum fetus[5] suos alit — ceterae , ut dicemus, fugant —, sola sine clangore, sine murmuratione.[6]
conversatur autem in montibus, secundi generis pygargus[7] in oppidis[8] et in campis, albicante cauda. tertii morphnos[9] , quam Homerus et percnum[10] vocat, aliqui et plangum[11] et anatariam[12] , secunda magnitudine et vi; huic vita circa lacus. Phemonoe[13], Apollinis dicta filia, dentes esse ei[14] prodidit, mutae alias carentique[15] lingua, eandem aquilarum nigerrimam, prominentiore cauda; consensit et[16] Boeus. huius[17] ingenium est et[18] testudines raptas frangere e[19] sublimi iaciendo, quae fors[20] interemit poetam Aeschylum, praedictam[21] fatis, ut ferunt, eius[22] diei[23] ruinam secura caeli fide caventem[24].
[25] quarti generis est percnopterus[26], eadem oripela rgus[27], vulturina specie, alis minimis, reliqua magnitudine antecellens, sed inbellis et degener, ut quam verberet[28] corvus; eadem ieiunae semper aviditatis et querulae murmurationis. sola aquilarum exanima fert[29] corpora; ceterae, cum occidere, considunt. haec facit, ut quintum genus γνήσιον vocetur velut verum solumque incorruptae originis, media magnitudine , colore subrutilo, rarum conspectu. superest haliaëtos[30], clarissima oculorum acie, librans ex alto sese visoque in mari pisce praeceps in eum ruens et discussis pectore aquis rapiens.
[31] illa[32] , quam tertiam fecimus, aquaticas aves circa stagna adpetit mergentes[33] se subinde, donec sopitas lassatasque rapiat. spectanda dimicatio, ave ad perfugia litorum tendente, maxime si condensa harundo sit, aquila inde ictu[34] abigente[35] alae[36] et, cum adpetiit[37] in lacu[38] , scandente[39] umbramque suam[40] nanti sub aquam a litore ostendente, rursus ave in diverso[41] et ubi minime se credat expectari emergente. haec causa gregatim avibus natandi, quia plures simul non infestantur respersu[42] pinnarum[43] occaecantes[44]. saepe[45] et aquilae ipsae, non tolerantes[46] pondus adprehensum, una merguntur.
[53]haliaëti[54] suum genus non habent, sed ex diverso aquilarum coitu nascuntur. id quidem, quod ex his natum est, in ossifragis[55] genus habet, e quibus vultures minores progenerantur[56] et ex his magni, qui omnino non generant . quidam adiciunt genus aquilae quam barbatam vocant, Tusci vero ossifragam.
[66]— sed vis illa medica non nisi nido dereptis[67]. nidificant in petris et arboribus, pariunt et ova[68] terna, excludunt pullos binos; visi sunt et tres aliquando. alterum expellunt taedio nutriendi. quippe eo tempore ipsis cibum negavit natura, prospiciens ne omnium ferarum fetus raperentur . ungues quoque earum invertuntur diebus his, albescunt inedia[69] pinnae[70] , ut merito partus suos oderint. sed eiectos ab iis cognatum genus ossifragi[71] excipiunt et educant cum suis.
[72] verum adultos quoque persequitur parens et longe fugat, aemulos scilicet rapinae. et alioqui[73] unum par[74] aquilarum magno ad populandum tractu, ut satietur[75] , indiget[76]. determinant ergo[77] spatia nec[78] in proximo praedantur. rapta non protinus ferunt, sed primo deponunt expertaeque pondus tunc demum abeunt[79] .
[80]— oppetunt non senio nec aegritudine , sed fame, in tantum superiore adcrescente rostro, ut aduncitas aperiri non queat.— a meridiano autem tempore operantur et volant; prioribus horis diei, donec impleantur hominum conventu fora, ignavae sedent. aquilarum pinnae mixtas reliquarum alitum pinnas devorant. negant umquam[81] solam hanc alitem fulmine exanimatam[82] ; ideo armigeram Iovis consuetudo iudicavit[83].