[1] Haec ratio mortales animos subducit in caelum ac velut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detegit. non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si[2] terra maior esset quam luna. tertia[3] ex utroque[4] vastitas solis[5] aperietur[6], ut non sit[7] necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque[8] coniectura animi scrutari:
[9] inmenlsum[10] esse, quia[11] arborum in limitibus porrectarum in quotlibet[12] passuum milia[13] umbras paribus iaciat intervallis, tamquam toto spatio medius, et quia per aequinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice, item quia circa[14] solstitialem circulum habitantium meridie ad septentrionem umbrae cadant, ortu vero ad occasum, quae fieri nullo modo possent, nisi multo quam terra maior esset, nec non[15] quod montem Idam exoriens latitudine exsuperet, dextra laevaque large amplectens, praesertim tanto discretus intervallo.
Defectus lunae magnitudinem eius haut dubia ratione declarat, sicut terrae parvitatenm ipse[16] deficiens. namque cum sint tres umbrarum figurae constetque, si par lumini sit materia quae[17] iaciat[18], umbram columnae effigie iaci[19] nec habere finem, si vero maior materia quam lumen, turbinis recti, ut sit imum eius angustissimum et simili modo infinita longitudo, si minor materia quam lux, metae existere effigiem in cacuminis finem[20] desinentem talemque cerni umbram deficiente luna:
palam fit[21], ut nulla[22] amplius relinquatur[23] dubitatio, superari[24] magnitudinem[25] terrae. id[26] quidem et tacitis naturae ipsius[27] indiciis: cur enim partitis vicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate terras reficit?[28] exusturus haut dubie, et sic quoque exurens quadam in parte. tanta magnitudo est.