[1] Alterum genus est staphylinus[2], quod pastinacam erraticam[3] vocant. eius[4] semen contritum et in[5] vino potum tumentem alvum et suffocationes mulierum doloresque lenit in tantum, ut vulvas corrigat. inlitum quoque e passo ventri earum prosit[6]; et viris vero prosit[7] cum panis portione aequa tritum ex vino potum contra ventris dolores. pellit et urinam, et phagedaenas ulcerum sistit recens cum melle inpositum vel arida[8] farina[9] inspersa[10].
radicem eius Dieuches[11] contra iocineris aut[12] lienis ac lumborum[13] et renium vitia ex aqua mulsa dari iubet, Cleophantus[14] et dysintericis veteribus. Philistio in lacte coquit et ad stranguriam dat radicis uncias quattuor, ex aqua hydropicis, similiter et opisthotonicis et pleuriticis et comitialibus. habentes ear feriri a serpentibus negantur aut, qui ante gustaverint, non laedi; percussis inponitur cum axungia. folia contra cruditates manduntur.
Orpheus amatorium inesse staphylino dixit, fortassis[15] quoniam venerem stimulari hoc cibo certum est. ideo conceptus[16] adiuvari aliqui prodiderunt. ad reliqua et sativa pollet, efficacior tamen silvestris magisque in petrosis nata. semen sativae quoque contra scorpionum ictus[17] ex vino aut posca salutare est. radice eius circumscalpti[18] dentes dolore liberantur.
[19] Syria, in hortis operosissima—utique[20] in[21] proVerbi o[22] Graecis multa Syrorum olera—, simillimam staphylino herbam serit, quam alii[23] gingidion[24] vocant, tenuius tantum et amarius eiusdemque effectus. estur[25] coctum crudumque stomachi magna utilitate; siccat enim ex alto omnes eius umores.
[26] Siser erraticum sativo simile[27] est et effectu[28]: stomachum excitat, fastidium absterget ex aceto laserpiciato sumptum aut ex pipere et mulso vel ex garo. urinam ciet, ut Ophion[29] credit, et venerem. in eadem sententia est et Diocles; praeterea cordi convenire convalescentium aut post multas vomitiones perquam[30] utile.
[31] Heraclides contra argentum vivum dedit et venerem[32] subinde offensantem [33] aegrisque se recolligentibus. Hicesius ideo stomacho inutile[34] videri dixit, quoniam nemo tres siseres edendo continuaret, esse tamen utile convalescentibus ad vinum transeuntibus. sativi privatim sucus cum lacte caprino potus sistit alvum.
[35] Et quoniam plerosque similitudo nominum Graecorum [36] confundit[37], conteximus et de sili [sed[38] hoc est vulgatae [39] notitiae]. optimum Massiliense[40], lato enim grano et fulvo est, secundum Aethiopicum nigrius, Creticum odoratissimum *omnium. radix iucundi odoris[41] est. semen esse et vultures dicuntur. prodest homini ad tussim veterem, rupta, convulsa in vino albo potum, item opisthotonicis et iocinerum vitiis et torminibus et stranguriae duarum aut trium lingularum[42] mensura.
sunt et folia utilia, ut quae partus adiuvent etiam quadripedum; hoc[43] maxime pasci dicuntur cervae pariturae. inlinuntur[44] et igni[45] sacro. multumque in summo cibo concoctionibus confert vel folio vel semine. quadripedum quoque alvum sistit sive tritum potui infusum sive mandendo commendatum[46] sale[47]. boum morbis sic[48] tritum infunditur.
[49] Inula quoque a ieiunis commanducata dentes confirmat.[50] si, ut[51] eruta est[52], terram non adtingat[53], condita tussim emendat; radicis vero decoctae sucus[54] taenias[55] pellit, siccatae autem[56] in umbra farina tussi et convulsis et inflationibus et arteriis medetur. venenatorum morsus abigit. folia ex vino lumborum dolori inlinuntur.
[57]Cepae silvestres non sunt. sativae olfactu ipso et delacrimatione caligini medentur, magis vero suci inunctione. somnum[58] etiam facere traduntur et ulcera oris sanare commanducatae cum pane, et canis morsus virides ex aceto inlitae aut siccae cum melle[59]..... et vino, ita ut post diem tertium solvantur. sic et attrita[60] sanant. coctam [61] in cinere et[62] epiphoris multi inposuere[63] cum farina hordeacia et genitalium ulceribus.
suco et cicatrices oculorum et albugines et argema inunxere et serpentium morsus et omnia vulnera[64] cum melle; item auricularum[65].... cum lacte mulierum et in iisdem sonitum aut[66] gravitatem emendantes cum adipe anserino aut cum melle stillavere[67]. et ex aqua bibendum dederunt[68] repente obmutescentibus.
in dolore quoque ad dentes conluendos[69] instillavere et plagis bestiarum[70] omnium, privatim scorpionum. alopecias fricuere et psoras tusis cepis[71]. coctas dysintericis vescendas dedere et contra lumborum dolores, purgamenta quoque earum cremata[72] in cinerem[73] inlinentes ex aceto serpentium morsibus, ipsasque[74] multipedae ex aceto.
stomacho utiles[78] esse, spiritus agitatione [79] ventrem mollire, haemorrhoidas aperire[80] subditas pro balanis; sucum cum suco feniculi contra incipientes hydropis es[81] mire proficere, item contra anginas cum[82] rutae[83] et melle[84]; excitari eodem[85] lethargicos.—(Varro quae sale et[86] aceto pista[87] est arefactaque[88], vermiculis non infestari auctor est).—