[1] Formam eius in speciem orbis absoluti globatam esse nomen in primis et consensus in eo mortalium orbem appellantium, sed et argumenta rerum docent, non solum quia talis figura omnibus sui[2] partibus vergit in sese ac sibi ipsa[3] toleranda est seque includit et continet nullarum egens compagium[4] nec finem aut initium ullis sui partibus sentiens, nec quia[5] ad motum, quo subinde[6] verti mox adparebit, talis aptissima est, sed oculorum quoque probatione [7], quod convexus mediusque quacumque cernatur, cum id accidere in alia non possit figura.