[1] Est[2] et in puteis turbidior aqua nec sine odoris taedio, sicut[3] in isdem et[4] remedium, quale[5] et crebri specus praebent; conceptum enim spiritum exhalant. quod in totis[6] notatur oppidis: minus quatiuntur crebris ad eluviem cuniculis cavata, multoque sunt tutiora in isdem illis quae pendent, sicuti[7] Neapoli in Italia intellegitur, parte eius, quae solida est, ad tales casus obnoxia. tutissimi sunt[8] aedificiorum fornices, anguli quoque parietum ostesque, alterno pulsu renitente[9]. et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur.
[10] magna differentia est et in ipso genere motus, pluribus siquidem modis quatitur. tutissimum est cum vibrat crispante aedificiorum crepitu et[11] cum intumescit[12] adsurgens alternoque motu residit[13]; innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu arietant[14], quoniam alter motus alteri renititur[15]. undantis inclinatio et fluctus[16] more quaedam volutatio infesta est aut cum in unam partem totus se motus inpellit. desinunt autem tremores, cum ventus emersit[17]; sin vero duravere, non ante XL dies sistuntur, plerumque et tardius, utpote cum quidam annuo et bienni[18] spatio duraverint.