[11] sistit profluvia [12] mulierum potus. bibunt et qui sanguinem[13] reiecerunt cum suco Punici mali. et in vesicae vitiis efficax bibitur et in vino contra serpentium ictus[14]. infirmiora omnia[15] eadem in eo[16], quem[17] schiston[18] appellant. oculorum vitiis[19] commodior[20] croco similis, peculiaris[21] explendis[22] ulcerum[23] lacunis[24] in lacte muliebri, procidentesque oculos praeclare cohibet. haec est sententia eorum, qui nuperrime scripsere;
[25] Sotacus e vetustissimis auctoribus quinque genera haematitarum tradit praeter magnetem. principatum dat ex iis[26] Aethiopico, oculorum medicamentis utilissimo et iis, quae panchresta[27] appellat[28], item ambustis. alterum androdamanta dicit[29] vocari, colore nigrum[30], pondere ac duritia insignem, et inde nomen traxisse praecipueque in Africa repertum; trahere autem in se argentum, aes, ferrum.
experimentum eius esse in cote ex lapide basanite— reddere enim sucum sanguineum—, et esse ad iocineris vitia praecipui[31] remedii. tertium[32] genus Arabici facit, simili duritia, vix reddentis sucum ad cotem aquariam, aliquando croco similem. quarti generis hepatiten[33] vocari[34], quamdiu crudus[35] sit, coctum vero miltiten[36], utilem ambustis, ad omnia utiliorem rubrica[37]; quinti generis schiston, haemorrodias [38] reprimentem in potu[39].
omnes autem haematitas tritos[40][41] in oleo II drachmarum pondere a ieiunis bibendos ad[42] vitia sanguinis. idem[43] schiston et alterius generis quam[44] haematiten tradit, quem vocat anthraciten[45]; nasci in Africa nigrum, attritum[46] aquariis[47] cotibus reddere ab ea parte, quae[48] fuerit ab radice, nigrum colorem, ab altera parte[49] croci. ipsum utilem esse oculorum[50] medicamentis.