[1]Achates in magna fuit auctoritate, nunc in nulla est[2], reperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdem nominis , postea plurimis in terris[3], excellens[4] amplitudine[5], numerosa[6] varietatibus, quae[7] mutant cognomina eius. vocatur enim iaspachates[8], cerachates, smaragdachates[9], haemachates [10], leucachates, dendrachates, quae[11] velut[12] arbusculis[13] insignis[14] est[15], antachates[16], quae[17], cum uritur[18], murram redolet[19], corallachates[20] guttis aureis sappiri modo sparsa[21], qualis copiosissima in Creta. quae[22] et sacra appellatur[23]. quidam[24] putant[25] contra araneorum et[26] scorpionum ictus eam[27] prodesse.
[28] quod[29] in Siculis utique crediderim, quoniam primo[30] eius provinciae adflatu scorpionum pestis[31] extinguitur. et[32] in[33] India inventae[34] contra eadem pollent, magnis[35] et aliis miraculis : reddunt enim fluminum species, nemorum[36], iumentorum [37][38] etiam[39]. essedariis[40] staticula[41], equorum[42] ornamenta[43] inde medicisque[44] coticulas[45] faciunt[46], nam[47] spectasse[48] etiam prodest[49] oculis.
[50] sitim quoque[51] sedant[52] in os additae[53]. Phrygiae viridia [54][55] non habent. Thebis[56] Aegyptiis[57] repertae[58] carent rubentibus venis et albis, hae[59] quoque contra scorpiones validae. eadem auctoritas et Cypriis[60]. sunt qui maxime probent vitream perspicuitatem in his[61]. reperiuntur[62] et in Trachinia[63] circa[64] Oetam et in Parnaso[65] et in Lesbo et in Messene[66] similes limitum[67] floribus et in Rhodo.
[68] aliae apud Magos differentiae sunt in iis[69]: quae leoninis[70] pellibus[71] similes reperiuntur[72], potentiam habere contra scorpiones dicunt[73]. in Persis[74] vero suffitu earum tempestates averti et[75] presteras[76], flumina[77] sisti—argumentum esse, si in ferventes cortinas additae refrigerent—, sed, ut prosint, leoninis iubis adalligandas[78], nam[79] hyaenae addita[80] abominantur discordiam[81] domibus. eam vero, quae unius coloris sit, invictam athletis esse, argumento[82], quod in ollam plenam olei coiecta[83] cum pigmentis, intra duas horas suffervefacta, unum colorem ex omnibus faciat[84] minii[85].
[86] Acopos[87] nitro[88] colore[89] similis est, pumicosa, guttis aureis stellata[90]. cum hac oleum suffervefactum perunctis lassitudinem , si credimus[91], solvit[92].—Alabastritis[93] nascitur in Alabastro Aegypti et in Syriae Damasco candore interstincto [94] variis coloribus. haec[95] cremata cum fossili sale et[96] trita gravitates oris et[97] dentium extenuare dicitur.—
[98] Alectorias vocant in ventriculis[99] gallinaceorum inventas[100] crystallina specie, magnitudine fabae, quibus Milonem Crotoniensem[101] usum in certaminibus invictum fuisse videri volunt[102].—Androdamas argenti nitorem habet [ut[103] adamas[104]], quadratis[105] semper[106] tessellis similis. Magi[107] putant nomen inpositum ab eo, quod impetus hominum et iracundias domet. argyrodamas[108] eadem[109] sit an alia, auctores non explicant .
[110]—Antipathes[111] nigra[112] non tralucet. experimentum eius ut[113] coquatur[114] in lacte; facit enim id[115] murrae simile. inmensum[116] quiddam[117] in hac[118] fortassis aliquis expectet, in tot[119][120] exemplis uni possessione[121] huius nominis data[122]. contra effascinationes auxiliari eam[123] Magi[124] volunt.—Arabica[125] ebori simillima est, et hoc videretur, nisi abnueret[126] duritia. hanc[127] putant contra dolores nervorum prodesse habentibus.— Aromatitis[128] et ipsa in Arabia invenitur[129], sed et in Aegypto circa Philas[130], ubique lapidosa[131] et murrae coloris et odoris[132], ob hoc reginis frequentata.
[133]—Asbestos[134] in Arcadiae montibus nascitur coloris ferrei.—Aspisatim[135] Democritus in Arabia nasci[136] tradit, ignei coloris, et[137] oportere[138] cum[139] cameli[140] fimo splenicis[141] adalligari, inveniri utique[142] in nido Arabicarum[143] alitum; et aliam[144] eodem nomine ibi in Leucopetra[145] nasci, argentei coloris, radiantem[146]; cum[147]..... contra[148] lymphatum[149] habentibus[150].
[151]—Atizoen[152] in India et Persidis[153] Acidane[154] monte nasci[155], argenteo nitore fulgentem, magnitudine trium digitorum, ad[156] lenticulae[157] figuram, odoris iucundi, necessariam[158] Magis regem constituentibus.— Augitis[159] non[160] alia videtur[161] multis esse quam[162] callaina[163].
[164]Lapis[165] amphidanes[166] alio nomine chrysocolla appellatur, nascens[167] in[168] Indiae[169] parte[170], ubi formicae eruunt[171] aurum[172], in quo[173] et invenitur auro similis, quadrata figura. adfirmatur[174] natura eius quae[175] magnetis esse[176], nisi quod augere quoque aurum traditur.
[177]—Aphrodisiaca[178] ex candido rufa est.— Apsyctos[179] septenis diebus calorem[180] tenet excalefacta igni, nigra ac ponderosa, distinguentibus[181] eam venis rubentibus. putant[182] prodesse contra frigora.—Aegyptillam[183] lacchus intellegit per album[184] sardae[185] nigraque[186] venis transeuntibus[187], volgus autem[188] nigra radice, caerulea[189] facie[190]. nomen[191] a loco.
[192] Balanitae duo genera sunt[193], subviridis[194] et Corinthii[195] aeris similitudine, illa a[196] Copto, haec ab Trogodytica veniens[197], medias[198] secante flammea vena.—Batrachitas[199] quoque[200] Coptos[201] mittit, unam ranae similem colore[202], alteram et venis[203], tertiam rubetis[204] e nigro.—Baptes, mollis alioqui, odore excellit[205].—Beli oculus[206] albicans pupillam[207] cingit[208] nigram e[209] medio aureo colore fulgentem[210] et propter speciem[211] sacratissimo Assyriorum deo dicatam[212]. Belum[213] autem aliam, quam sic vocant, in Arbelis[214] nasci Democritus tradit nucis iuglandis[215] magnitudine, vitrea specie.
[216]—Baroptenus[217] sive baripe[218], nigra sanguineis et albis nodis, adalligata[219] proicitur[220] veluti portentosa.—Botryitis[221] alia nigra est, alia pampinea, incipienti[222] uvae similis.—Bostrychitin[223] Zoroastres [224] crinibus mulierum similiorem[225] vocat[226].—Bucardia[227], bubulo cordi similis, Babylone tantum nascitur.—Brontea [228], capiti[229] testudinum[230], e[231] tonitribus[232] cadit, ut[233] putant[234], restinguitque [235] fulmine[236] icta[237], si credimus.—Boloe[238] in Hibero[239] inveniuntur[240], glaebae[241] similitudine.
[242] Cadmitis[243] eadem est[244] quae ostracitis vocatur[245], nisi quod hanc[246] caeruleae[247] interdum cingunt[248] bullae.—Callais sappirum imitatur candidior et litoroso mari similis.— Capnitis[249] quibusdam videtur suum genus habere, pluribus[250] iaspidis[251] fumidae[252], ut suo loco diximus.—Cappadocia[253] et[254][255] in Phrygia nascitur, ebori similis.—Callaicam[256] vocant e turbido callaino[257]. ferunt[258] plures[259] coniunctas[260] semper inveniri [261].
[262]—Catochitis[263] Corsicae lapis est[264], ceteris maior[265] et magis[266] mirabilis, si[267] vera traduntur, inpositam manum veluti cummi retinens.—Catoptritis[268] in[269] Cappadocia provenit candore[270] imaginem regerens.—Cepitis[271] sive cepolatitis[272] candida est, venarum coeuntibus[273] lineis in unum.—Ceramitis [274] testae colorem habet.
[275]—Cinaediae inveniuntur in cerebro piscis eiusdem nominis, candidae et oblongae eventuque mirae[276], si modo est fides praesagire eas habitum maris nubili vel tranquilli[277].—Ceritis cerae similis est, circos accipitri[278], corsoides[279] canitiae[280] capitis[281], corallachates[282][283] curalio[284], aureis[285] guttis distincta[286], corallis minio[287]; gignitur in India et Syene[288].
[289]—Crateritis[290] inter chrysolithum[291] et electrum colorem habet, praedura[292] natura.—Crocallis[293] ceras[294] repraesentat.—Cyitis[295] circa[296] Copton[297] nascitur candida et videtur intus habere partum[298], qui[299] sentiatur etiam crepitu. —Chalcophonos[300] nigra est, sed inlisa aeris tinnitum reddit[301], tragoedis, ut suadent, gestanda.
[302]—Chelidoniae[303] duorum sunt generum, hirundinum colore, ex[304] altera[305] parte purpureae [306], in alia[307] purpuram[308] nigris interpellantibus maculis[309]. —Chelonia[310] oculus est[311] Indicae testudinis, vel portentosissima [312] Magorum[313] mendaciis. melle enim colluto[314] ore inpositam linguae[315] futurorum divinationem[316] praestare promittunt [317] XV[318] luna et[319] silente toto[320] die, decrescente[321] vero ante ortum solis, ceteris diebus a prima in sextam horam[322].— Sunt et chelonitides aliarum[323] testudinum superficiei[324] similes , ex quibus ad tempestates sedandas multa vaticinantur, eam[325] vero, quae ex iis[326] aureis guttis aspersa[327] sit, cum scarabaeo deiectam[328] in aquam ferventem tempestates[329] commovere[330].
[331]—Chloritis[332] herbacei coloris est[333]; eam[334] in ventre[335] motacillae avis inveniri dicunt Magi congenitam ei et ferro[336] includi iubent ad quaedam prodigiosa moris sui.—Choaspitis a flumine dicta est, ex[337] viridi[338] fulgoris aurei.— Chrysolampsis[339][340] in Aethiopia nascitur, pallida alias, sed[341] noctu[342] ignea[343].—Chrysopis[344] aurum videtur esse.—Cetionides [345] in[346] Aeolide[347] nunc[348] Atarneo[349] pago, quondam oppido, nascuntur, multis coloribus tralucentes, alias[350] vitreae, alias crystallinae, alias iaspidis[351], sed et sordidis[352] tantus[353] est nitor, ut imagines reddant ceu specula.
[354] Daphnean[355][356] Zoroastres[357] morbis comitialibus demonstrat .—Diadochos berullo[358] similis est.—Diphyes[359] duplex, candida ac nigra, mas ac femina, genitale utriusque , sexus[360] distinguente linea.—Dionysias[361], nigra ac[362] dura, mixtis rubentibus maculis, ex aqua trita saporem vini facit et ebrietati resistere putatur.
[363]—Draconitis[364] sive dracontias[365] e cerebro fit draconum, sed nisi viventibus absciso[366] capite[367] non[368] gemmescit invidia animalis[369] mori[370] se sentientis[371]. [igitur[372] dormientibus amputant]. Sotacus, qui visam eam[373] gemmam sibi apud regem scripsit, bigis vehi quaerentes tradit[374] et viso dracone[375] spargere somni[376] medicamenta atque ita sopiti[377] praecidere. esse[378] candore tralucido, nec postea poliri aut artem admittere.
[379] Encardia[380][381] cognominatur[382] enariste[383], in[384] nigro[385] colore effigie[386] cordis eminente[387]; altera eodem[388] nomine viridi colore cordis speciem[389], tertia nigrum cor ostendit, reliqua sui[390] parte[391] candida.—Enorchis[392] candida est divisisque[393] fragmentis [394] testium effigiem repraesentat.—Exhebenum[395] Zoroastres[396] speciosam et candidam tradit[397], qua aurifices aurum poliant.
—Erythallis[398], cum sit candida, ad inclinationes rubescere videtur.—Erotylos[399] sive[400] amphicomos[401] sive[402] hieromnemon[403] Democrito[404] laudatur in argumentis[405] divinationum.—Eumeces[406] in Bactris[407] nascitur, silici similis , et[408] capiti supposita[409] visa nocturna oraculi[410] modo reddit[411]. —Eumitren[412] Beli gemmam, sanctissimi deorum sui[413], Assyrii [414] observant[415], porracei coloris, superstitionibus gratam. —Eupetalos[416] quattuor colores habet,
[417] caeruleum[418], igneum, minii[419], mali.—Eureos[420] nucleo[421] olivae similis est[422], striata[423] concharum modo, non adeo candida[424].—Eurotias situ videtur operire nigritiam.—Eusebes ex eo[425] lapide est, quo[426] traditur in Tyro[427] Herculis templo facta[428][429] sedes, ex qua pii[430] facile surgebant.—Epimelas fit, cum candida gemma superne nigricat[431].
[432] Galaxian[433] aliqui galactiten[434] vocant, similem proxime dictis, sed intercurrentibus sanguineis aut candidis venis. —Galactitis ex uno[435] colore lactis est. eandem[436] leucogaeam[437] et leucographitim[438] appellant et synechitim[439], in attritu[440] lactis[441] suco ac sapore notabilem, in educatione nutricibus lactis fecundam[442][443]. infantium quoque[444] collo[445] adalligata salivam facere traditur[446], in ore autem liquescere, eadem[447][448] memoriam adimere. mittunt[449] eam Nilus[450] et Achelous amnes[451]. sunt qui smaragdum albis venis circumligatum galactiten vocent.
—Gallaica[452] argyrodamanti[453] similis est[454], paulo sordidior; inveniuntur[455] iunctae[456] binae ternaeque[457].—Gassinnaden[458] Medi mittunt, coloris orobini, veluti floribus sparsam; nascitur et in Arbelis[459]. haec quoque gemma concipere dicitur et intra[460] se partum fateri concussa[461], concipere[462] autem trimenstri spatio[463].
[464]—Glossopetra, linguae similis humanae, in terra non[465] nasci dicitur[466], sed deficiente luna caelo decidere[467], selenomantiae [468] necessaria[469]. quod ne credamus[470], promissi quoque[471] vanitas facit[472]; ventos enim ea comprimi narrant.—Gor gonia nihil aliud est quam curalium[473]. nominis[474] causa, quod in duritiam lapidis mutatur emollitum in[475] mari[476]. hanc[477] fulminibus [478] et typhoni resistere adfirmant.—Goniaeam[479][480] eadem vanitate inimicorum poenas efficere promittunt.
[481] Heliotropium nascitur in Aethiopia, Africa, Cypro, porraceo colore[482], sanguineis venis distincta. causa nominis[483], quoniam deiecta[484] in vas aquae, fulgore[485] solis accidente[486], repercussu [487] sanguineo mutat[488]eum, maxime[489] Aethiopica. eadem extra aquam[490] speculi modo solem accipit deprenditque defectus , subeuntem lunam[491] ostendens. Magorum[492] inpudentiae[493] vel manifestissimum in hac[494] quoque exemplum est, quoniam admixta herba heliotropio, quibusdam[495] additis precationibus[496], gerentem conspici negent[497].
[498]—Hephaestitis[499] quoque[500] speculi naturam habet in reddendis imaginibus, quamquam rutila[501]. experimentum est, si statim[502] addita fervens aqua refrigerata[503] sit aut si in sole adposita[504][505] aridam materiam statim[506] accendat . nascitur in Coryco[507].—Hermu aedoeon[508] ex argumento virilitatis[509] in candida gemma vel nigra, aliquando et[510] pallida, ambiente circulo coloris aurei appellatur[511].
[512]—Hexecontalithos [513], in parva magnitudine multicolor [hoc[514] sibi nomen adoptavit], reperitur in Trogodytice[515].—Hieracitis[516] alternat tota[517] miluinis[518] nigrisque[519] veluti[520] plumis.—Hammitis[521] ovis piscium similis est, et alia velut e[522] nitro composita, praedura alioqui.—Hammonis cornu[523] inter sacratissimas Aethiopiae[524], aureo colore arietini cornus[525] effigiem reddens, pomittitur praedivina[526] somnia repraesentare.
[527]—Hormiscion [528][529] inter gratissimas[530] aspicitur ex igneo colore radians auro [portante[531] secum in extremitatibus candidam lucem]. —Hyaeniae[532], ex oculis hyaenae[533][534]lapides[535], .... inveniri[536] dicuntur et, si credimus, linguae hominis subditi[537] futura[538] praecinere[539].
[540]—Haematitis[541] in Aethiopia[542] quidem principalis est[543], sed et in Arabia et in Africa invenitur, sanguineo colore, non omittendis[544] promissis ad coarguendas Magorum[545] insidias. Zachalias[546] Babylonius in iis[547] libris, quos scripsit ad regem Mithridatem, gemmis humana fata adtribuens[548] hanc[549], non contentus oculorum et iocineris[550] medicina decorasse, a rege etiam aliquid petituris[551] dedit, eandem[552] litibus iudiciisque[553] interposuit, in[554] proeliis[555] etiam exangui[556] salutarem[557] pronuntiavit. est[558] et alia eiusdem generis, quae[559] vocatur menui[560][561], ab aliis[562] xuthos[563]. ita appellant[564] Graeci[565] e fulvo[566] candicantes[567].
[568] Idaei dactyli[569] in Creta ferreo colore pollicem humanum exprimunt.—Icterias[570][571] cuti mali[572] luridae[573] similis et[574] ideo salubris existimata[575] contra regios morbos. est et alia eodem nomine lividior[576], tertia folio[577] similis, prioribus[578] latior et paene sine pondere, venis luridis, quartum genus in eodem colore nigriore luridis[579] venis discurrentibus[580].— lovis gemma candida est, non ponderosa, tenera. hanc[581] et drosolithon appellant.—Indicae[582] gentium suarum habent[583] nomen, subrufo[584] colore, sed[585] in attritu purpureo sudore[586] manant[587]. alia eodem nomine candida, pulvereo[588] aspectu.— Ion[589] apud Indos violacea est; rarum[590] ut[591] saturo[592] colore luceat[593].
[594] Lepidotis[595] squamas[596] piscium variis[597] coloribus imitatur , Lesbias[598] glaebas[599], patriae habens nomen[600]; invenitur tamen[601] et in India.—Leucophthalmos[602], rutila alias, oculi[603] speciem candidam nigramque continet.—Leucopoecilos[604] candorem minii guttis[605] ex auro distinguit[606].—Libanochrus[607][608] turis similitudinem ostendit et[609] mellis sucum.
[610]—Limoniatis [611] eadem videtur quae[612] smaragdos.—De liparea[613] hoc tantun traditur[614], suffita ea omnes bestias evocari[615]. Lysimachos, Rhodio marmori similis auratis[616] venis, politur ex maiore[617] amplitudine[618] in angustias, ut[619] inutilia exterantur[620]. —Leucochrysos fit e[621] chrysolitho[622] interalbicante[623].
[624] Memnonia qualis sit, non traditur.—Media[625] nigra est, ab[626] Media[627] illa fabulosa[628] inventa; habet venas aurei coloris, sudorem reddit croci, saporem[629] vini. Meconitis[630][631] papavera exprimit.—Mithrax[632] e Persis[633] venit[634] et Rubri maris montibus, multicolor ac[635] contra solemn varie refulgens.—Morochthos[636], colore[637] porracea, lacte sudat.— Mormorion[638] ab[639] India[640] nigerrimo colore tralucet, vocatur et promnion[641], cum in ea[642] miscetur et carbunculi color[643], Alexandrion [644], ubi vero[645] sardae[646], Cyprium. nascitur et in Tyro et in Galatia; Xenocrates[647] et sub Alpibus nasci tradit. hae[648] sunt gemmae, quae[649] ad ectypas scalpturas[650] aptantur.—
[651] Myrrhitis[652] murrae colorem habet faciemque[653] minime[654] gemmae [655], odorem unguenti[656], attrita[657] etiam nardi.—Myrmecias[658] nigra[659] habet[660] eminentia[661] similia verrucis, myrsinitis[662] melleum colorem[663], odorem myrti[664].—Mesoleucos fit[665] mediam gemmam [666] candido[667] distinguente limbo[668], mesomelas nigra vena quemlibet colorem secante per medium[669].
[681] Oica[682] barbari nominis e nigro et[683] fulvo[684] viridique[685] et candido placet.—Ombria, quam alii[686] notiam[687] vocant, sicut[688] et ceraunia et brontea, cadere cum imbribus et fulminibus dicitur[689] eundemque effectum habere[690]; praeterea [691] hac[692] in aras addita[693] libamenta[694] non amburi.—Onocardia[695] cocco similis est, neque aliud de ea traditur.—Oritis globosa specie a quibusdam et sideritis vocatur[696], ignes[697] non sentiens.
[698]—Ostracias sive ostracitis est[699] testacea, durior ceramitide[700], achatae[701] similis, nisi quod illa[702] politura[703] pinguescit . huic[704] tanta duritia inest[705], ut fragmentis eius[706] aliae[707] gemmae[708] scalpantur[709].—Ostritidi[710] ostrea a similitudine[711] nomen dedere.—Ophicardelon[712] barbari vocant, nigrum[713] colorem[714] binis lineis albis includentibus.—De opsiano[715] lapide diximus priore[716] libro. inveniuntur et[717] gemmae [718] eodem nomine ac[719] colore non solum in Aethiopia Indiaque, sed etiam in Samnio[720] et, ut[721] aliqui putant, in[722] Hispania litoribus eius oceani.
[723] Panchrus[724] fere ex omnibus coloribus constat.— Pangonus[725] non[726] longior digito, ne[727] crystallus videatur, numero plurium angulorum facit[728].—Paneros qualis sit, a Metrodoro non dicitur, sed carmen Timaridis reginae in eam[729], dicatum Veneri[730], non inelegans ponit, ex quo intellegitur adiutam[731] fecunditatem. hanc[732] quidam[733] paneraston[734] vocant.— Ponticarum plura sunt genera:
[735] est[736] stellata nunc sanguineis , nunc auratis[737] guttis, quae[738] inter sacras habetur. alia pro stellis[739] eiusdem coloris lineas[740] habet, alia montium[741] convalliumque effigies.—Phloginos[742], quam[743] et chrysitim[744] vocant, ochrae[745] Atticae adsimulata, invenitur in Aegypto.—
[746]Phoenicitis ex balani similitudine appellatur, phycitis[747] algae[748]. —Perileucos fit ab[749] oris[750] gemmae ad radicem usque albo[751] descendente.—Paeanitides[752], quas quidam gaeanidas[753] vocant, praegnantes[754] fieri et parere[755] dicuntur mederique parturientibus . natalis[756]iis[757] in Macedonia iuxta[758] monimentum Tiresiae[759], species aquae glaciatae[760].
[761] Solis gemma candida est[762], ad speciem sideris in orbem fulgentis spargens[763] radios.—Sagdam[764] Chaldaei vocant[765] et adhaerentem[766], ut ferunt, navibus inveniunt[767], prasini coloris.—Samothraca[768] insula dat[769] sui[770] nominis[771], nigram[772] ac[773] sine pondere, similem ligno.—Sauritim[774] in ventre viridis lacertae[775] harundine[776] dissecto inveniri tradunt.— Sarcitis bubulas carnes repraesentat[777].—Selenitis[778] ex candido tralucet melleo fulgore imaginem lunae continens[779], redditque ea[780] in dies singulos crescentis[781] minuentisque sideris[782] speciem[783], si verum est. nasci putatur in Arabia. —Sideritis ferro[784] similis est[785];
[786] maleficio[787] inlata[788] aliquis[789] discordiam[790][791] facit[792][793]. nascitur in Aethiopia. sideropoecilos[794] ex ea[795] fit variantibus guttis.—Spongitis nomen suum[796] repraesentat .—Synodontitis[797] e cerebro piscium est, qui synodontes vocantur.—Syrtitides[798] in litore Syrtium, iam quidem et Lucaniae[799], inveaiuntur, e[800] melleo[801] colore croco[802] refulgentes, intus autem stellas continent[803] languidas[804].— Syringitis stipulae internodio[805] similis perpetua[806] fistula cavatur[807].
Trichrus ex Africa venit[808], nigra[809], sed tres sucos reddit, ab[810] radice nigrum[811], medio[812] sanguineum[813], summo[814] ochrum[815].—Thelyrrhizos[816][817], cinerei coloris aut rufi[818], candidis radicibus[819] spectatur.—Thelycardios[820] colore ..... cordis[821] Persas[822], apud quos gignitur, magnopere[823] delectat; mucul eam[824] appellant.—Thracia[825] trium generum est, livida[826] aut pallidior[827], in tertio[828] guttis sanguineis.
[829]—Tephritis lunae novae speciem habet[830] curvatae[831] in[832] cornua, quamvis[833] in colore cineris[834].—Tecolithos[835] oleae nucleus[836] videtur, neque est ei gemmae honos, sed lingentium[837] calculos frangit pellitque[838].
Veneris crines[839] nigerrimi nitoris continent[840] in se[841] speciem rufi crinis[842].—Veientana Italica[843] gemma est, Veis[844] reperta, nigram[845] materiam distinguente limite albo.
[846] Zathenen[847] in Media nasci Democritus tradit electri colore et, si quis terat[848] in vino[849] palmeo et croco cerae modo lentescere odore magnae[850] suavitatis.—Zamilampis [851] in Euphrate nascitur, Proconnesio[852] marmori similis, medio[853] colore glauco.—Zoraniscaeos in Indo flumine[854] Magorum[855] gemma narratur[856], neque aliud amplius de ea.