[1] Quaedam autem natura[2] tarde crescunt, et in primis semine tantum nascentia et longo aevo durantia . at quae cito occidunt, velocia sunt, ut ficus, punica, prunus, malus, pirus[3], myrtus, salix, et tamen antecedunt divitiis[4]. in trimatu enim ferre incipiunt[5], ostendentes et ante[6]. ex his lentissima est pirus, ocissima omnium cypirus et pseudocypirus[7] frutex. protinus enim floret semenque perfert[8]. omnia vero celerius adolescunt stolonibus ablatis unamque in stirpem redactis alimentis.
[9] Eadem natura et propagines docuit. rubi namque curvati gracilitate et simul proceritate nimia defigunt rursus in terram capita iterumque nascuntur ex sese repleturi [10] omnia, ni resistat cultura, prorsus ut possint videri homines terrae causa geniti. ita pessima atque execranda res propaginem tamen docuit ac viviradicem[11]. eadem autem natura et hederis[12]. Cato propagari praeter vitem tradit ficum, oleam, punicam, malorum genera omnia, laurus [13], pruna[14], myrtum[15], nuces abellanas et Praenestinas, platanum .
[20] alterum genus luxuriosius[21], in ipsa arbore radices sollicitando traiectis per vasa fictilia vel qualos ramis terraque circumfartis [22], atque hoc blandimento inpetratis radicibus inter poma ipsa et cacumina—in summa[23] etenim cacumina hoc[24] modo petuntur audaci ingenio[25] arborem aliam longe a tellure faciendi—eodem quo supra biennii spatio abscisa propagine et cum quasillis[26] sata. Sabina herba propagine seritur et avolsione; tradunt faece vini aut e parietibus latere tuso mire ali. iisdem modis rosmarinum seritur et ramo, quoniam neutri semen, rhododendrum propagine et semine.